The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.29 Nuper

tit. De sententia excommunicationis · 10 glosses
Idem Wratislaviensi Episcopo.Incipit Nuper a nobis · alleged in the gloss as de sent. excom., nuper 37× per the register · find the allegations →
Corporalis laesio
Hic sola violentia attenditur. Simile infra, de sent. excom., contingit 1. Nec refert an aliquis in compedibus an parietibus teneatur, ff. ex quib. cau. maio., succuritur, in fi.
Consilium impendendo
Quod aliter non erat facturus, arg. ff. de his qui not. infam., praetoris verba, in fi.; et supra, de homic., sicut dignum § qui vero. Non refert enim an de bono malum vel de malo deteriorem fecerit, ff. de serv. corr., ait praetor § qui igitur. Alias non tenetur quis de consilio, nisi ille aliter non fuisset facturus, ff. mand. vel cont., si remunerandi § si tibi, in fi., vel nisi sit fraudulentum, ff. de regul. iur., consilii. Laur.
Comedendo
Tunc in istis casibus non communicat illi in crimine, sed extra. Unde propter hoc non est ligatus eadem sententia cum illo. Quare si contra ipsum in accusationem prosiliret, excipere poterit contra illum nec habebit locum replicatio communionis, supra, de except., a nobis.
Communicent crimini
Pone casum per illam decretalem supra, de sent. excom., significavit, vel per illam infra, de sent. excom., si concubinae.
Tunc erit absolutio
Colligitur hic quod si ego excommunico parochianum meum propter crimen et parochianus alterius ei communicat favorem impartiendo in delicto suo, in me videtur delinquere et eadem sententia ligatur et non sententia canonis, quia tunc a suo episcopo vel etiam proprio sacerdote absolveretur, ut infra sequitur. Et sic iste propter delictum ligatur sententia mea et a me debet absolvi et cum iuramento, ut infra dicit. Et est simile supra, de sent. excom., a nobis fuit, ubi large appellatur subditus ratione delicti. Sed quaeri potest cum excommunicationis sententia extendatur ad alienum parochianum, quare non extendatur similiter indulgentia vel remissio, ut supra, de poenit. et remiss., quod autem? Vincen. dixit quod utrobique animae consulitur. Et ideo in indulgentiis illud obtinet ut diutius affligatur quis pro peccatis, et similiter in excommunicatione ut diutius affligatur. Nec excommunicatio est mortalis sed medicinalis, 2. q. 1, multi; et 23. q. 8, corripiantur. Vel dic aliam rationem, indulgentia non transit ad alienum parochianum, quia episcopus in eum nullam habet iurisdictionem. Unde sua indulgentia vel remissio non potest illum absolvere, quia ipsum non ligavit. Quia qui potest ligare, non potest absolvere et econverso, 21. dist., inferior; et 9. q. 2, nullus alterius; et supra, de poenit. et remiss., omnis. Sed in sententia excommunicationis secus est, quia ille propter delictum sive ratione delicti efficitur de foro excommunicantis, supra, de for. compet., licet ratione. Unde propter hoc potest illum ligare et absolvere. Et ille incidit propter delictum in suam sententiam. Et sic ligatus est ab eo, unde ab eo debet absolvi. Et quod providum fuit ad poenam trahi non debet ad gratiam, supra, de translat., inter corporalia. Sed etiam mirum videtur qualiter sententia excommunicationis liget illos de quibus non fuit dictum vel cogitatum, et res iudicata solum illis nocet contra quos iudicatur, supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de fide instrum., cum P; et ff. de excepti. rei iud., cum quaeritur; et ff. de excepti. rei iud., rei iudicatae. Nec ex post facto potest augeri obligatio, ff. de damn. infect., damni § is qui. Et ex quo post sententiam aliquid accidit, nova interpellatione opus est, ff. de iud., non potest. Item inconveniens est quod aliquis excommunicetur qui non est admonitus nec citatus, infra, de sent. excom., sacro. Item secundum hoc talis sententia non differt a canone latae sententiae, cum tamen haec sententia non sit generalis, sed tantum unam personam comprehendit. Io. dixit quod haec distinctio quae fit hic in littera habet locum in eo casu cum sub hac forma fit excommunicatio: excommunico te cum omnibus communicantibus tibi. Et tunc distinguatur ibi qualiter et communicet, ut infra, de sent. excom., quod in dubiis, ad fi., et sic non obstant praemissa. Sed hoc non credo, immo credo illum esset excommunicatum eadem sententia ex eo quod in crimine involvitur. Quia incidit in factum quasi damnatum et sententia transit ad eum per talem participationem, infra, de sent. excom., si concubinae. Et est simile supra, de immun. eccl., adversus, ubi succedit in vitium, et hic accedit ad crimen. Ergo eadem lepra qua illa punitur et iste etiam accedens teneri debet, arg. 1. q. 1, cito turpem, sicut per participationem solam in locutione contrahitur excommunicatio minor, ita per communionem in crimine contrahitur maior excommunicatio, quia tunc plus delinquit, unde non est necesse ut novam contra tales sententia procedat qui alieno facinori suam communionem commiscent, 24. q. 1, Achatius non est; 24. q. 1, maiores; et 24. q. 1, Achatius non fuit.
Facientem et consentientem
Haec est probatio quod eadem sententia involvatur. Sic infra, de sent. excom., quantae; 17. q. 3, omnes; et supra, de offi. deleg., quia quaesitum
Non retinuit
Similiter praetor magistratibus quaedam commitit, scilicet cautionem et in possessionem ex primo decreto mittere ex causa damni infecti, ff. de damn. infect., dies. Sed missionem ex secundo decreto sibi reservavit, ff. de iuris., inhibere. Et est hic arg. episcopos posse dispensare, ubi specialiter dispensatio non est inhibita, arg. supra, de spons., cum apud; et 16. q. 1, sunt nonnulli. Et concessum videtur quod non est prohibitum, ff. ex quib. cau. maio., necnon § quod eis. Laur.
Iusta causa
Excommunicatoris mandato
Sacerdote
Sic ergo simplex sacerdos potest absolvere, 26. q. 6, presbyter inconsulto episcopo non reconciliet. Sic et ligare, 2. q. 1, nemo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.