The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.21 A nobis

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit A nobis fuit · alleged in the gloss as de sent. excom., a nobis fuit 4× per the register · find the allegations →
Quisquis furtum
Hac forma verborum omnes nominatim intelliguntur excommunicati qui furtum committunt, tamquam expressis propriis nominibus, ff. de lib. et post., nominatim; et Inst. de exhered. lib. § masculos.
Non nisi subditi
Sed contra videtur quia ratione delicti efficitur quis de iurisdictione illius qui tulit sententiam, 6. q. 2, placuit; et 3. q. 6, ibi semper; C. ubi de crim. agi oport., authen. qua in provincia; et supra, de privileg., tuarum, ubi de hoc. Ergo universi ligantur, cum quantum ad hoc sint eius subditi. Respondeo: si generaliter intellexit, quisquis furtum fecerit ubicumque, clausula ista non refertur nisi ad subditos, ut dicit hic. Quoniam extra parochiam suam nullam habet iurisdictionem. Unde illa sententia non extenditur ultra terminos suae iurisdictionis, ff. de iuris., extra territorium; et supra, de offi. legat., novit. Comprehendit ergo tantum subditos suos etiam delinquentes in eius parochia, cum ex hoc ipsi subditi sint. Nam ratione delicti sortitur quis forum, supra, de for. compet., licet ratione, et in praedictis concordantiis. Nam et praeses provinciae adversus extraneos homines habet imperium, cum malum commiserint, ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae. Nec distinguitur unde sint, ut ibi. Sed videtur quod per talem sententiam non sint ligati alii de alia provincia, cum ipsi ignorent talem sententiam, licet ibi delinquant et efficiantur de foro illius, ut per hoc illos possit punire. Sententia enim non ligat ignorantes et praecipue illos quibus publicata non est, 82. dist., proposuisti; 16. dist., quid dicitis. Dicas quod bene sunt excommunicati, quia incidunt in factum damnatum. Et quicumque facit factum iam per sententiam excommunicationis damnatum, iudicatur excommunicatus quasi a canone, arg. 24. q. 1, Achatius non est; 24. q. 1, maiores; et 24. q. 1, Achatius non fuit. Et propter delictum ibi commissum intelliguntur esse de parochia sua et sic excommunicati sunt, nec excusantur eo quod dicunt se ignorasse sententiam, quia ipsi cum rem illicitam et prohibitam faciant, statim sunt in culpa et potuerunt quaerere de hoc. Quid si moriatur vel transferatur ad aliam ecclesiam qui tulit illam sententiam, numquid tenet post mortem vel recessum, ut qui contra faciant sint excommunicati? Videtur quod sic quia scripta episcoporum anathematizant etiam post mortem, et facere possunt decretum, ita ut qui contra facit puniatur, 3. q. 4, nullus; et supra, de maior. et obed., si quis; et supra, de offi. legat., nemini, arg. contra. Dicit lex quod interdictum non durat ultra iurisdictionis interdicentis, ff. de poe., imperator. Dici potest quod interdictum sive sententia excommunicationis simpliciter lata non durat ultra tempus proferentis, nisi successor eam confirmet et ratam habeat. Sed cum diffiniendo statutum sive decretum aliquod facit, ligat etiam post recessum, quia statuta talia perpetua sunt, supra, de offi. legat., nemini; ff. de off. praef. urb., omnia § ulti.; C. de postulan., cum a praefecto, nisi expressim per successorem revocetur. Ber.
Nisi forte plus
Arg. quod sententia quae nulla est potest rata haberi et erit aliqua, 2. q. 1, in primis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.