Book I › tit. 1.33 De maioritate et obedientia
X 1.33.2 Si quis venerit
tit. De maioritate et obedientia · 4 glosses
Idem.Incipit Si quis venerit · alleged in the gloss as de maior. et obed., si quis — 6× per the register · find the allegations →
Decretum
Iustum, scilicet. Et sic habes quod episcopus potest facere decretum sive constitutionem in sua diocesi, de conse. dist. 3, pronunciandum. Episcopi enim possint condere canones episcopales, quia quilbet populus et quaelibet ecclesia sibi potest constituere aliquod ius, 1. dist., ius civile; et 8. dist., quae contra; et 11. dist., catholica; et 12. dist., illa. Sed de maioribus negotiis non possunt aliquid statuere.
Abiiciatur
11. q. 3, si autem vobis; et 11. q. 3, quicumque contristaverit.
Principi
Id est Papae, de conse. dist. 1, corpora. Sicut econverso imperator vocatur pontifex, 10. dist., de capitulis. Sed numquid laici debent obedire Papae? Potest dici quod sic quo ad spiritualia, infra, de maior. et obed., omnes; et infra, de iudic., novit. Sic econverso principi saeculari, id est, imperatori omnes subditi obediant, et clerici qui ab eo recipiunt temporalia, infra, de maior. et obed., solitae.
Morte
Sed numquid ecclesia punit taliter? Non, sed ostendit quid iudex saecularis facere debeat. Vel morte, scilicet, aeterna, quia peribit propter delictum contumaciae, nisi poenituerit. Vel dic qui non obedierit iusto praecepto, 11. q. 3, si dominus. Si est iniustum, et hoc est manifestum, non obediat, ut ibi; et 11. q. 3, Iulianus. Si dubium esset praeceptum principis, propter bonum obedientiae, quod sibi praecipit, faciat, 23. q. 1, quid culpatur, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.