The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.33 De maioritate et obedientia

X 1.33.4 Omnes principes

tit. De maioritate et obedientia · 1 gloss
Clemens Papa III.Incipit Omnes principes terrae · alleged in the gloss as de maior. et obed., omnes 1× per the register · find the allegations →
Omnes principes
Ergo principes subsunt episcopis, quod verum est, ut hic, et infra, de maior. et obed., solitae; et 96. dist., duo sunt. Quid si rex habet multos episcopos in regno suo coram quo tractabit spirituales causas suas, vel cui dabit decimas? Causas spirituales tractabit coram illo episcopo in cuius territorio habet larem principalem, C. ubi sen. vel clar., senatores. Decimas praediales dabit illi episcopo in cuius territorio sita sunt praedia, infra, de paroch., significavit. Alias decimas dabit ubi audit divinum officium, proportionabiliter dividendo si audit in pluribus, ff. ad municip., assumptio. Arg. contra infra, de testamen., relatum est 2, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.