Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus
X 3.26.12 Relatum est
tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 9 glosses
Idem Electo et Capitulo Cassanensibus.Incipit Relatum est auribus · alleged in the gloss as de testamen., relatum est 2 — 12× per the register · find the allegations →
Lateranensi concilio
Supra, de testamen., cum in officiis.
Bona
Arg. indefinite dictum generaliter accipiendum, 19. dist., si Romanorum; infra, de privileg., quia circa; infra, de verb. sign., cum tibi; et infra, de verb. sign., quaerenti; et ff. de contrah. empt., si res ita; et ff. de servitu. urb. praed., si servitus.
Remanere
Sic 12. q. 2, per totum.
Non episcopus
Qui tamen est in ecclesia, et ecclesia in episcopo, 7. q. 1, scire.
Congregatio
Hoc bene dicitur, 12. q. 2, de laicis; et C. de hered. decur., si quis navicularius; C. de hered. decur., universis. Laur.
Unus est
Sed numquid bona episcopi debet devolvi ad collegium maioris ecclesiae moriente episcopo? Dicas quod non, immo reservanda sunt successori, 12. q. 2, haec huius placiti; et 12. q. 2, de laicis; et 12. q. 2, illud. Numquid est idem in bonis archidiaconi? Dicunt quidam quod non, sed collegio ecclesiae devolvuntur. Alii dicunt et melius si bona archidiaconatus distincta sunt et divisa a rebus canonicorum, tunc successori servari debent, arg. supra, de rescript., edoceri. Si vero communia sunt omnia bona archidiaconi et canonicorum, tunc ad capitulum devolvuntur, arg. 12. q. 2, quia cognovimus; et infra, de decim., cum in tua; et 8. dist., quae contra mores. Tanc.
Conferantur
Sic supra, de testamen., ad haec. Non ita amare istud prohibitum est, sicut dicit lex de donatione inter virum et uxorem, ff. de donat. inter vir. et uxor., si id quod § si quis servi operas. Laur.
Pro arbitrio
Supra, de testamen., quia nos.
Congruam
Ut ei plus detur, a qua plus percepit. Videtur tamen attendendum utrum uni etiam plus servierit quam alteri, arg. supra, de feud., insinuatione; et arg. supra, de praeben., cum secundum Apostolum, ubi dicit: qui altario servit, vivere debet de altari. Ergo si non servivit, vel si parum servivit, plus ei tenetur restituere. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.