Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.20 Quaerenti
tit. De verborum significatione · 3 glosses
Idem Priori S. Fridiani Lucani.Incipit Quaerenti quid per · alleged in the gloss as de verb. sign., quaerenti — 2× per the register · find the allegations →
Eam
Scilicet censuram, quod est nomen generale ad ea quae sequuntur, sicut et verbum correctionis, depositionem etiam continet, arg. 50. dist., contumaces; ff. de off. praes., legatus; et ff. de off. praes., ex omnibus; supra, de statu monach., ea quae § quod si abbas. Arg. contra, nam et verbum coercendi maiorem animadversionem continet, ff. de off. procon., meminisse, in fi. Arg. tamen contrarium videtur, quia si iudex ita pronunciat: vim fecisti, nec distinguit, de privata intelligitur, ff. de poe., si praeses. Et cum quid incertum mandatur, et si aliis praestationibus causa mandati exsoluta sit quam quae inhaeret mandato, dum tamen expediat, erit actio mandati, ff. mand. vel cont., si quis pro eo. Vincen. Sic cum dico: illum excommunico, utramque sententiam, scilicet minorem et maiorem intelligere debes, supra, de sent. excom., si quem.
Personarum
Hoc ideo dicit, quia in poenis imponendis dignitati deferendum est et personae, supra, de offi. deleg., sane quia; et supra, de offi. deleg., pastoralis. Arg. contra 50. dist., contumaces.
Magis
Quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur, 23. q. 5, prodest. Sic supra, ut lite non cont., quoniam, in fi. Et ut crescente contumacia crescat et poena, ff. de poe., relegati. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.