Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.59 Si quem
tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Si quem sub · alleged in the gloss as de sent. excom., si quem — 4× per the register · find the allegations →
Simili
Puta nisi hoc feceris, noveris te excommunicatum, supra, de appell., praeterea requisiti; et supra, de testibus cog., cum super; et supra, de rapt., excommunicationi.
A iudice suo
Sententia iudicis sui sive iusta sive iniusta tenet, 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio. Sed a non suo iudice lata est nulla, arg. supra, de privileg., cum olim essemus; et supra, de consuet., ad nostram; et supra, de iudic., at si clerici; de offi. ord., grave.
Non tantum minori
Sic ergo patet cum dico: excommunico illum, de maiori intelligitur, minor enim excommunicatio removet a communione sacramentorum, ut hic dicitur. Maior excommunicatio a corpore Christi quod est ecclesia, scilicet communione fidelium, 3. q. 4, Engeltrudam. Est ergo maior excommunicatio a qualibet licita communione et legitimo actu separatio. Unde Adam excommunicatus fuit ex esu ligni, 11. q. 4, ad mensam § evidenter. Excommunicatio quae dicitur anathema infligitur tam ab homine quam a iure, et pro contumacia et pro crimine, infra, de verb. sign., ex parte in Christo; et 17. q. 4, si quis suadente; et 24. q. 1, Achatius non est; et 24. q. 1, maiores; et 24. q. 1, Achatius non fuit. Et in titulo isto per violentam manus iniectionem. Minor autem excommunicatio infligitur quandoque poenitenti et impoenitenti. Poenitenti quandoque a seipso, quandoque a sacerdote, de poen. dist. 1, facilius. Sed melius facit si auctoritate sacerdotis hoc faciat, de poen. dist. 1, actione. Impoenitenti quandoque a Deo imponitur excommunicatio minor, cum propter mortale peccatum Deus tradit aliquem satanae, et discedit a mente eius, 11. q. 3, audi denique. Quandoque ipsemet se suspendit a sacramentis cum non vult poenitere, et putat sibi sufficiere, et male hoc fit, de poen. dist. 1, sunt qui arbitrantur. Sed si reputat se indignum et abstinet, bene facit, de conse. dist. 2, qui scelerate. Quandoque imponitur a sacerdote loco poenae, quia non vult poenitere, 17. q. 4, miror. Quandoque per sententiam canonis, 11. q. 3, cum excommunicato; et 81. dist., si qui sunt. Cum inflicta est excommunicatio a se vel a Deo agat poenitentiam, et sequitur reconciliatio. Si vero a sacerdote inflicta fuerit, per eum reconcilietur. Cum vero a canone infligitur minor excommunicatio, per simplicem sacerdotem potest absolvi et sine iuramento vel aliquo mandato, nisi participet in crimine, supra, de sent. excom., nuper; et supra, de sent. excom., si concubinae. Qui maiori excommunicatione est notatus, si ab homine semper ab eodem vel eius superiore debet absolvi, supra, de sent. excom., per tuas, nisi incendiarii post publicationem, supra, de sent. excom., tua. Si a canone est notatus a suo episcopo potest absolvi, nisi conditor canonum sibi absolutionem retinuerit, supra, de sent. excom., nuper. Sicut in his qui violentas manus mittunt in clericum, 17. q. 4, si quis suadente; et supra, de sent. excom., quamvis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.