The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.40 Praeterea requisiti

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Coelestinus III.Incipit Praeterea requisiti fuimus · alleged in the gloss as de appell., praeterea requisiti 9× per the register · find the allegations →
Satisfeceris
Quid sit satisfacere habes ff. qui satisda. cog., satisdatio; et ff. de pigner. act., si rem alienam § omnis. Laur.
Impedire
Et ita suspenditur sententia quae nondum tenet. Non enim tenebit nisi extante conditione, infra, de sent. excom., a nobis fuit. Ex quo autem teneret, non suspenderetur eius effectus per appellationem, infra, de appell., pastoralis, in fi. Arg. contra quia ubicumque conditio extiterit, perinde habetur ac si ab initio pure contrahatur, ff. qui pot. in pign. hab., potior. Et ita sententia excommunicationis sub conditione potest ferri, et statim currunt tempora appellationis, unde statim appellandum est ante diem conditionis, ut hic patet. Sic et aliae sententiae sub conditione possunt ferri. Sed ibi infra decem dies est appellandum. Post decem dies non auditur appellans, licet adhuc non extet conditio, 2. q. 6, biduum. Et illud notatur quod si pendente conditione efficiatur de alieno foro, is in quem lata est huiusmodi sententia, puta quia transtulit domicilium alio loco, nihilominus ligatus erit existente conditione, nisi ante conditionem appellaverit, arg. C. de testam. manum., statuliberis. Arg, optimum ad hoc supra, de for. compet., proposuisti. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.