Book II › tit. 2.2 De foro competenti
X 2.2.19 Proposuisti
tit. De foro competenti · 1 gloss
Idem.Incipit Proposuisti nobis · alleged in the gloss as de for. compet., proposuisti — 15× per the register · find the allegations →
Citatus
Sic ff. de iud., si quis postea, unde haec sumpta est; et ff. de iud., ubi coeptum est; ff. de iuris., cum quaedam. Sic ergo patet quod per solam citationem perpetuatur iurisdictio tam ordinarii quam delegati, ut hic et in praedictis iuribus, ut supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., licet; et supra, de offi. legat., nemini. Et per solam citationem seu conventionem praevenitur iurisdictio, infra, de appell., ut debitus; et supra, de rescript., capitulum, in quibus habes quod qui primo litteras praesentavit facta citatione, obtinere debet iudices suos, non obstante quod alter prius litteras impetravit, qui litteras suas non praesentavit. Qui ergo convenitur coram aliquo iudice competenti, necesse habet usque ad finem persistere, etiam si mutaverit forum, quia praeventus est per hanc conventionem, ut hic dicit, et patet hoc per iura praedicta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.