Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non
X 2.21.2 Cum super causa
tit. De testibus cogendis vel non · 4 glosses
Idem Presbyteris Pontiae.Incipit Cum super causa · alleged in the gloss as de testibus cog., cum super — 2× per the register · find the allegations →
Veneritis
In termino constituto supple, et tunc sufficit ut veniant ea hora qua possint expedire officium suum, supra, de offi. deleg., consuluit; et arg. ff. de condi. et demon., si his, in fi.
Ab officio
Is est ordo, cum culpa incipit a contumacia, tunc debet excommunicari, 23. q. 4, forte. Secus si a crimine, tunc debet deponi, 81. dist., dictum; et supra, de iudic., cum non ab homine, ubi de hoc.
Et si nec sic veneritis
Nota arg. quod in una citatione possunt fieri plures citationes, sicut etiam fit de consuetudine propter difficultatem citationum, ut supra, de dolo et contu., veritatis; et supra, de dolo et contu., cum dilecti; et supra, de in integ. restit., tum ex litteris.
Depositionis
Et sic crescente contumacia crescere debet et poena, supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.; ff. de poe., relegati, nisi necessitas sit impedimento, arg. ff. de recepti., Celsus § idem ait. Non enim in omni casu excommunicare eum intelligitur, arg. ff. de solut., si servus decem, in fi. Quid si excommunicasset eum nisi venisset in termino nulla exceptione facta, numquid erit excommunicatus si non potuit venire? In casu tali saltem quo ad Deum non est excommunicatus, quia impossibile praeceptum non ligat, ff. quae sent. sine appel., Paulus 2. Sed quia ecclesia illud ignorat, doceat de impedimento et absolvetur sine difficultate a gravamine, arg. infra, de sent. excom., sacro. Sic ex eadem causa revocatur sententia diffinitiva, nec mandanda est executioni, ff. de iud., si praetor; et infra, de re iudic., cum Bertholdus; et infra, de re iudic., cum olim. Multo fortius excommunicationis sententia tenet, sed probato impedimento sive gravamine, ut dixi, debent absolvi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.