The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata

X 2.27.12 Cum olim

tit. De sententia et re iudicata · 7 glosses
Innocentius III. Archidiacono et Sacristae Magalonensibus.Incipit Cum olim Magalonensis · alleged in the gloss as de re iudic., cum olim 10× per the register · find the allegations →
Duplici sibi voce
Forte hoc dicebat se habere de consuetudine ratione dignitatis unam ratione praepositurae et aliam ratione canoniae. Sed non videtur quod propter pluralitatem stipendorum plures habeat voces, cum vox unius potior sit quam alterius ratione dignitatis, sicut in testibus, supra, de testib., in nostra. Vel aliquis forte commiserat ei vices suas, quod licet hodie secundum tenorem illius constitutionis, supra, de elect., quia propter.
Ad diaconatus
Haec allegatio non valebat si erat subdiaconus, supra, de aetat. et qualit., praeterea; et supra, de aetat. et qualit., a multis. Sed assumit illam non causam ut causam, supra, de elect., causam quae.
Circumventus
Nota quod praesumitur circumventus qui mutat interlocutoriam suam, quam tamen cum in praeiudicium alterius partis inique interloquitur, mutare debet, infra, de appell., cum cessante, ubi de hoc. Item videtur quod si aliquis impetrat occulte litteras cum adversarius est praesens, quod non valeant tamquam tacita veritate impetratae, supra, de rescript., caeterum. Arg. contra quia licitum est cuilibet vigilare pro commodo suo, licet in hoc alteri praeiudicetur, ff. quae in fraud. cred., pupillus; et C. deposi., supervacuam. Sed quare tenebatur quaerere adversarium, cum eius factum cassatum fuerit? Io. dixit quod forte ideo quod erat constitutus procurator ad revocandum cassationem. Haec non est ratio, sed haec potuit esse, quia cum Papa pronuniciasset, quod scriberet aliquibus quod monerent episcopum et capitulum ut eligerent, iam intereat episcopi et canonicorum ne aliquae litterae in contrarium impetrarentur. Et ideo videbatur quod procurator illorum debuit requiri. Vel illa fuit potior causa: quia ille in impetratione litterarum tacuit de pronunciatione domini Papae, quam si dixisset, non habuisset litteras, quin fecissent mentionem de illa pronunciatione. Et sic circumvenit Papam. Sed quod aliquis teneatur requirere adversarium suum non est verum, immo sibi imputet quod non contradixit in audientia, in qua debuit esse quando litterae transiverunt.
Donationis
Haec forte potuit esse, quia fecit sibi concedi ipse G. archidiaconatum ab episcopo post concessionem sibi factam a Papa, ut sic obtineret archidiaconatum potius per episcopum quam per Papam. Et ideo dicit in elusionem domini Papae.
Absenti
Sic supra, de elect., dudum ad audientiam. Arg. contra supra, ut lite non cont., ad hoc, ubi lite non contestata non proceditur contra absentem. Solutio: potest dici quod hic fuit lis contestata, ut dicunt quidam. Sed ex littera non colligitur. Vel hic fuit citatus vel expectatus. Vincen. arg. ad hoc supra, de dolo et contu., cum olim. Et si fuit citatus et noluit venire, recte potuit procedi contra eum lite non contestata, quia de electione praelati agebatur, supra, ut lite non cont., quoniam § porro. Vel quia Papae constitit de subreptione, ergo ei absenti licet non citato imponit silentium propter fraudem suam, quia decipit Papam.
Subreptione
Quae per subreptionem fuerunt impetratae, valere non debet, supra, de elect., cum dilectus; et 35. q. 9, sententiam.
Praesentes
Immo et absentes vocandi sunt, si commode vocari possunt, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., quia propter. Nisi consuetudo esse in contrarium, quod absentes non vocarentur. Ideo forte dicit, qui praesentes fuerint. Et quod dicit omnium vestrum vel maioris partis, supple quia quod maior pars et sanior facit, valet et canonicum reputatur, supra, de elect., quia propter; infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.