The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.6 Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam

X 2.6.1 Ad hoc Deus

tit. Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam · 8 glosses
Innocentius III. Abbati sancti Proculi et L. Canonico.Incipit Ad hoc Deus · alleged in the gloss as ut lite non cont., ad hoc 21× per the register · find the allegations →
Reciperet
Et etiam donationem propter nuptias. Nam sicut propter adulterium uxoris vir lucratur dotem, ita mulier propter adulterium viri lucratur donationem propter nuptias, C. de repud., consensu § si vero. Quia vir et mulier non ad imparia iudicantur, 32. q. 1, si quis uxorem. Si tamen filii extent ex eorum matrimonio, tunc dos sive donatio spectat ad filios, in Auth. ut liceat mat. et avi. § si de adulterio, coll. 8.
Noluit respondere
Licet agatur hic de crimine, quia tamen non agitur criminaliter, potest intervenire procurator et respondere et agere, supra, de procurat., tuae.
Advocatus
Si aliquis vocatur ad iudicium et dicit se non habere advocatum, dandae sunt sibi induciae ad quaerendum advocatum, ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § sed quod simpliciter; et ff. ex quib. cau. maio., ait praetor § ulti. Et arg. ad idem C. de iud., properandum § penulti.; et ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor. Et ex causa etiam medio tempore dandae sunt induciae propter absentiam advocati, si iusta de causa esset impeditus. Cum nimis esset difficile et grave alium quaerere advocatum, qui merita causa non novit. Et sic eodem modo pro alio inducias obtineret ut instrueretur. Sed si malitiose petantur, non sunt dandae, arg. infra, de dolo et contu., prout. Post sententiam non habet locum si diceret: non habui advocatum tempore sententiae, C. de postulan., velamento. Et ideo propter hoc non retractabitur sententia. Est tamen speciale in causa fisci ut non valeat sententia lata contra fiscum advocato eius absente, ff. de iure fisc., si fiscus; C. de advoc. fisc., rationales.
Suspectum
Hic est unus casus ubi spoliato viro uxor non restituitur, scilicet cum timetur de saevitia viri, infra, de restit. spol., ex transmissa; et infra, de restit. spol., litteras, in fi.; et 32. q. 1, de Benedicto. Item si incontinenti probetur impedimentum saltem in gradu indispensabili, in quo casu non debet fieri restitutio, infra, de restit. spol., litteras. Item si publice fornicatur, infra, de divort., significasti. Item si virgo fuerit te timeatur corrumpi, infra, de spons., cum locum; et arg. infra, de restit. spol., ex transmissa; et infra, de restit. spol., ex parte. Item et si non vult habitare cum viro sine contumelia creatoris, denegatur ei restitutio, quamvis iniuste fuerit spoliata, infra, de divort., gaudemus § qui autem. Alias viro facienda est restitutio ante principalis causae ingressum, infra, de restit. spol., ex conquestione. Praestita primo sufficienti et idonea cautione de impunitate personae, infra, de restit. spol., ex transmissa; et infra, de restit. spol., litteras; et 32. q. 1, de Benedicto. Nisi tanta esset viri austeritas, quod non auderet se viro committere, quia tunc nullo modo debet restitui, ut in capitulo infra, de restit. spol., litteras, in fi.
Servetur
Nota quod plura sunt specialia in causis matrimonialibus, quia ubi agitur de foedere matrimoniali, potest agi contra contumacem lite non contestata ad diffinitivam sententia, infra, ut lite non cont., quoniam § porro. Item quia minor potest esse in causa etiam per procuratorem, supra, de restit. spol., ex parte. Item confessio contra matrimonium non praeiudicat, infra, de eo qui cog. consang., super eo. Item quia pater et mater possunt testificari tam in coniungendo quam in distinguendo matrimonio, infra, qui matrim. acc. poss., videtur. Item quia sententia lata contra matrimonium ad separationem eorum qui iam coniuncti erant, non transit in rem iudicatam, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Item nec transactio sive compositio potest in matrimonio intervenire, supra, de transact., ex parte. Item nec arbitrium, supra, de in integ. restit., causa, in fi. Item nec poena locum habet, ff. de ver. oblig., Titia; et C. de sponsal., mulier; et infra, de spons., gemma.
Ad separationem coniugii
Verbum istud coniugii improprie ponitur, quia propter adulterium ipsum coniugium non dissolvitur, immo manent coniuges etiam separati, 32. q. 7, interveniente; et 32. q. 7, licite. Et ideo expone coniugii, id est, coniugum qui propter adulterium separantur ad invicem quo ad mutuam servitutem tantum, vinculo matrimonii nihilominus perdurante. Et hoc patet quia licet sic absolvatur, ille qui non peccavit a servitute alterius qui adulterium commisit, contrahere tamen non potest, 33. q. 1, dixit dominus. Et si contraheret, compelleretur redire ad primam, infra, de divort., ex litteris.
Ad diffinitivam sententiam
Hic patet quod in civilibus causis numquam est ferenda sententia lite non contestata, arg. infra, de dolo et contu., prout; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., consentaneum, in fi.; et infra, ut lite non cont., per totum; et in Auth. de exhib. et intro. § si vero, coll. 5, sive in criminali civiliter mota, ut hic. Hug. contradicit quod testes possunt recipi et sententia ferri in criminali, dummodo de causa liqueat vel liquere possit, sive causa sit criminalis sive civilis. De hac tamen materia traditur 3. q. 9, in summa; et infra, de dolo et contu., veritatis. Et nota quod dominus Papa per totum titulum istum fuit in opinione Io., qui dixit quod lite non contestata non sunt recipiendi testes. Marc. contra cum Hug. Et dominus Papa quandoque sequitur opinionem Marc. infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus, ubi tractatur de duabus quartis deducendis.
Servetur
Ex hoc loco evidenter apparet quando dominus puniendus sit. Est ergo dominus puniendus quando ipse contumax fuit. Item propter contumaciam sui procuratoris eo sciente et eam non purgante, quia tunc intelligitur ratam habere contumaciam sui procuratoris, unde potest excommunicari aut alias puniri, quia alienam culpam fecit propriam per consensum. Et ita punitur dominus propter factum procuratoris sive eius contumaciam, arg. infra, de appell., saepe; et 2. q. 6 § biduum, vers. si adversus. Nam factum procuratoris nocet domino, supra, de in integ. restit., cum venissent. Et confessio procuratoris nocet domino, infra, de re iudic., suborta, etiam ignoranti ut ibi. Et dolus procuratoris nocet domino, ff. de trib. act., procuratoris; et C. de excoct. et trans. mil., in excoctione, lib. 12. Et quod factum procuratoris domino praeiudicet, habes infra, de caus. poss. et propr., cum olim. Et generaliter factum procuratoris domino praeiudicat, nisi excedat fines mandati, supra, de offi. deleg., cum olim abbas; et C. de procur., si procurator. Et sibi imputet qui malum procuratorem eligit, ff. de minor., cum mandato. Nam cum prosit domino factum procuratoris etiam si iniuste obtinuit, ff. de procur., qui proprio § in caeteris, sic et ei debet nocere. Sed contra videtur quod contumacia procuratoris non debet nocere domino, ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus § si procurator. Et expresse traditur quod tantum procurator conveniendus est, non dominus, ff. mand. vel cont., si mandato, nisi expressisset in principio. Item ignorantis domini conditio per procuratorem deterior fieri non debet, ff. de procur., ignorantis. Nec tamen scientia eius domino ignoranti nocet, ff. de liber. caus., in servo. Nec delictum eius, in Auth. de eccl. titul. § si quis in sua domo, coll. 9. Nec alienus dolus alteri nocere debet, ff. de dol. except., si procurator. Solutio: dicas quod procuratoris contumacia ipsi domino praeiudicat in eo casu in quo loquitur hic, puta quia scit eius contumaciam et ratam habet eam, eo ipso quod non purgat ipsam. Unde in eo casu potest dominus excommunicari. Si vero dominus ignorat eius contumaciam, nec eam ratam habet, ipse procurator punitur de dolo suo et non dominus. Et sic loquitur ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus § si procurator. Et alia iura ad hoc inducta, quia iniquum est aliquem alterius ordo praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo, vers. fi. Et peccata suos debent tenere auctores, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus. Alias ergo dominus non est excommunicandus ignorans culpam et dolum sui procuratoris vel cum eam scit statim eam purgat. Et est hoc notabile circa ea quae facit in iudicio secundum formam mandati, bene fit praeiudicium domino per confessionem procuratoris seu per factum illius, ut dicunt iura primo inducta, dummodo non egrediatur formam mandati. Alias non obesset domino si cum primum scit, contradicit, supra, de offi. deleg., cum olim abbas. Sed quid si propter contumaciam procuratoris tantum dominus excommunicetur a iudice, domino ignorante contumaciam procuratoris, nec eam ratam habente, numquid erit excommunicatus? Hoc saepe contingit. Videtur quod non teneat, quia hic dicit potuit excommunicari propter suam contumaciam vel procuratoris, et illud dicitur posse fieri quod de iure fit, 22. q. 2, faciat homo. Sed videtur quod excommunicatio teneat, cum sit lata a suo iudice sive iuste sive iniuste, 11. q. 3, sententia pastoris. Et in culpa quodam modo videtur, qui talem procuratorem constituit, qui non obtemperat iuri. Et aliquis pro facto alterius etiam sine culpa punitur, infra, de spons., non est. Credo quod tutius sit dicere quod sit excommunicatus, licet non debuerit excommunicari, et debet absolvi sine aliqua satisfactione et absque gravamine, et credo quod iudex tenetur ei ad interesse, infra, de sent. excom., sacro, quia illum excommunicavit iniuste et non citatum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.