The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae

X 4.13.5 Super eo

tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 3 glosses
Idem.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., super eo 20× per the register · find the allegations →
Confessionem
Sed videtur quod confessioni standum sit, quia confessus in iure pro iudicato habetur, C. de confes., confessos; et ff. de confes., confessus; et ff. confes., certum; et supra, de censib., olim. Dicas quod in casu isto non statur confessioni contra matrimonium, propter rationem quae hic in littera redditur. Et est ratio quia contra se quisque testificari potest, pro se vero minime, 14. q. 2, de eo; et ff. de interrog. act., de aetate § 1. Praeterea iste non confitetur contra se, immo pro se, unde iure communi non prodest ei talis confessio. Nam iste petit separari ab uxore, quia dicit se cognovisse eius consanguineam. Si confiteretur aliquis contra hoc, propter quod ei praeiudicaretur, tunc videretur standum suae confessioni. Sed ut dixi, speciale est in matrimonio, ubi non creditur viro vel uxori in praeiudicium coniugii, sed si confiteatur pro matrimonio contrahendo, bene statur confessioni. Puta si petam aliquam in uxorem, et ipsa confiteatur matrimonium, praeiudicatur ei, licet ipsa nollet me habere, quia modo directe confitetur contra se. Secus in confessione quae fit quantum ad tori separationem propter adulterium, quia ibi statur confessioni, infra, de divort., ex litteris. Arg. contra 35. q. 6, si duo. Solutio: ibi confitentur consanguinitatem esse inter eos, et fama publica confessioni coniugum consentit, et tunc statur famae et confessioni, sed hic tantum est rumor, et aliud est fama, et aliud rumor, ut hic videtur.
Concurrendum
Quod faciendum non est propter rationem hic expressam, immo ex colludio puniri debent, 2. q. 3, si quemquam; et infra, de collus., scripta; et infra, de collus., audivimus.
Rumor
Arg. contra supra, de praesump., illud; et supra, de praesump., tertio. Ut dixi, aliud est rumor quam fama, et illa decretalis supra, de praesump., tertio, loquitur de matrimonio contrahendo, quod ad solam famam impeditur, infra, de cons. et affin., super eo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.