Book V › tit. 5.22 De collusione detegenda
X 5.22.3 Audivimus
tit. De collusione detegenda · 3 glosses
Alexander III. Norvicensi Episcopo.Incipit Audivimus usque adeo · alleged in the gloss as de collus., audivimus — 7× per the register · find the allegations →
Collusione
Collusio est inter actorem et reum latens et fraudulenta conventio. Colludium enim non debet remanere impunitum, 2. q. 3, si quem poenituerit.
Pensionem
Haec pensio constitui non potest sine auctoritate episcopi. Unde vitam eius qui soluit non excedat, etiam si per collusionem facta non fuerit, supra, de transact., de caetero. Et est simile supra, de pact., cum clerici. Ber.
Spoliare
Per talem collusionem praeiudicium fit huic episcopi, quia sic praecluditur via super ordinatione ecclesiae suae, ut hic dicitur. Unde non tene eo absente facta etiam si sententia lata fuisset, ff. de re iud., de unoquoque; et ff. de collusio. det., cum non iusto; et ff. de collusio. det., sententiam. Unde merito spoliandi sunt illis ecclesiis propter dolum et fraudem taliter perpetratam. Dolus tamen talis impunitus remanere non debet, ne malitia sit illis lucrosa, ff. de dolo mal., hoc edicto, in princ.; et ff. de dolo mal., ne ex dolo. Nec est aequum quemquam suum dolum relevare, ff. pro soc., verum § tempus; et ff. de regul. iur., non fraudantur, in fi.; 16. q. 1, legi. Et ex eo quod deliquerunt, non debent esse melioris conditionis, ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio § qui in eiusdem; et ff. de fur., itaque fullo § sed nemo; ff. quod vi aut cla., servus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.