The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.36 De transactionibus

X 1.36.5 De caetero

tit. De transactionibus · 2 glosses
Idem Carnotensi Episcopo.Incipit De caetero noveris · alleged in the gloss as de transact., de caetero 14× per the register · find the allegations →
Extraordinariam
Id est, delegatum. Sic 3. q. 3, induciae § spatium, vers. ei autem.
Contraria
Quia si esset contraria iuri, non toleraretur, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de offi. deleg., si quando; arg. supra, de pact., accepimus; et supra, de pact., cum clerici; et infra, de collus., audivimus; et supra, de maior. et obed., dilecti filii. Si autem consona sit iuri, tenet supra, de transact., statuimus; et infra, de transact., super eo, in fi. Et potest intelligi quod dicitur hic, quando de provisione ipsius iudicis ex officio suo sine aliqua pactione partium statutum fuit factum et iusta causa interveniente, alias simoniaca esset, infra, de praeben., nisi. Et talis compositio personalis erit, nec transit ad successorem illius qui solvit, infra, de transact., veniens; et infra, de praeben., nisi; quia censualem ecclesiam constituere non potuit, infra, de censib., prohibemus, nisi facta fuerit de auctoritate episcopi, ut dicit in fine. Vel dic quod hoc capitulum locum habet cum una ecclesia agit contra aliam de subiectione, vel pro aliquibus iuribus coram delegato, et compositio inde fiet coram delegato, quod dixit infra, cui praeest, scilicet imperator. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.