Book I › tit. 1.35 De pactis
X 1.35.6 Cum clerici
tit. De pactis · 3 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Cum clerici vestrae · alleged in the gloss as de pact., cum clerici — 6× per the register · find the allegations →
Paciscantur
Pactum istud non valet, quia est contra canones, infra, de censib., prohibemus; infra, de praeben., avaritiae. Et pactum turpe non valet, infra, de pact., pactiones. Et iuramentum super hoc praestitum non tenet, infra, de censib., gravis; infra, de iureiur., tua nos 1, arg.
Pensiones
Sed pone quod facultates ecclesiae sint augmentatae, numquid pensio debet augmentari? Arg. est hic quod non, infra, de censib., prohibemus. Sed contra arg. infra, de censib., quanto; et supra, de consti., cum M. Potest dici quod si diligentia clericorum bona sunt augmentata, non debet augeri pensio, ne diligentia sua sit illis damnosa, C. de alluv., ea quae. Si vero aliunde bona ecclesiae augmentatae fuerint, tunc potest et debet augeri pensio, quia iusta causa subest ut augmentetur, arg. infra, de censib., quanto. De hoc dic ut infra, de censib., prohibemus.
Ecclesiastica
Quae erit depositio, cum simoniaci sint, 1. q. 1, reperiuntur; et 1. q. 1, simoniacos.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.