Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.11 Tua nos
tit. De iureiurando · 2 glosses
Lucius III. Norvicensi Episcopo.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de iureiur., tua nos 1 — 5× per the register · find the allegations →
Primo praeiudicat
Neutrum tamen observabit, quia de ecclesia removetur. Et licet secundum non fecisset, primum servari non debet contrarium iuri, infra, de censib., prohibemus; et infra, de censib., gravis; et infra, de censib., cum clerici.
Pro periurio
Id est, temerario iuramento. Non enim habuit iustitiam secum, et alia quae debent in iuramento intervenire, 22. q. 2, animadvertendum; et 22. q. 4, in malis. Sicut enim in iuramento exceptum debet esse ius superioris, infra, de iureiur., venientes; et infra, de iureiur., ad nostram 3; et ff. ad municip., imperatores; et in constitutione Friderici de feudis, capitulo ultimo. Multo fortius ius canonicum intelligitur esse salvum in ipso iuramento, infra, de iureiur., veniens, arg.; et infra, de iureiur., ad nostram 3; arg. supra, de consti., quae in ecclesiarum; et ff. de pacti., iurisgentium § generaliter. Si vero quis falsum iurat ignoranter, credens verum esse quod iurat, nullum est peccatum, 22. q. 2, homines. In primo exemplo periurium est transgressio iuramenti, quod si licitum est, peccat mortaliter transgrediendo, supra, de iureiur., si vero; et supra, de iureiur., querelam. Si est illicitum, ita ut eius observatio vergat in dispendium salutis aeternae, non peccat conveniendo, sed peccavit iurando, 22. q. 4, si publicis; et 22. q. 4, est etiam; et 22. q. 4, quod David. Item periurium quandoque dicitur indiscretum iuramentum. Istud ex deliberatione vel proposito factum mortale peccatum est, infra, de iureiur., sicut ex litteris; 22. q. 4, qui sacramento. Si vero quis iurat iocosa levitate vel incaute, veniale est peccatum, 25. dist., unum § criminis, alias ea demum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.