Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.10 Querelam
tit. De iureiurando · 4 glosses
Idem Lundonensi et Vigoriensi Episcopis.Incipit Querelam R. canonici · alleged in the gloss as de iureiur., querelam — 14× per the register · find the allegations →
Per biennium
Propter hoc solum privari debuit, etiam si non iurasset, 10. q. 2, hoc ius; et 10. q. 2 § qui rem; et infra, de loc. et cond., propter; et infra, de loc. et cond., potuit; et ff. locat. et conduct., quaero § inter locatorem.
Periurii irretiti
Sunt enim infames, 6. q. 1, infames; et 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 5, si quis convictus; et arg. C. de transaction., si quis maior. Et infamibus portae dignitatis patere non debent, C. de dignitat., neque famosis, lib. 12; et C. de infam., infames, lib. 10; et infra, de excess. praelat., inter dilectos. Nec amplius ad testimonium admittuntur, 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 5, parvuli; et supra, de testib., testimonium.
Non necessitate
Nota quod necessitas excusat a periurio, 23. q. 8, si nulla; infra, de iureiur., brevi; et 50. dist., presbyteros. Quia necessitas legem non habet, de conse. dist. 1, sicut; et supra, de consuet., quanto; infra, de pignor., significante; et de conse. dist. 5, discipulos; et infra, de furt., si quis. Et iura subveniunt necessitate impeditis, ff. ex quib. cau. maio., non est; ff. locat. et conduct., cum in plures § vestimenta; et ff. si quis caut., non exigimus § 2. Et non dicitur deierare qui ex iusta causa deserit iuramentum, ff. qui satisda. cog., qui iurato. Ergo si iste sola voluntate cessavit, merito privari debet, cum sit infamis secundum canones, ut dicitur in proxima notula.
Removentes
Sed videtur quod iste non deberet removeri, quia civiliter agebatur de pensione videlicet. Unde etiam probato crimine civiliter deponi non debet, infra, de accusat., super his; et infra, de accusat., inquisitionis, 1. resp., nec amittere ecclesiam. Arg. contra supra, de ord. cognit., cum dilectus. Sed haec forte haberent locum, si iste praelatus esset et ageretur contra eum civiliter. Sed ipse erat conductor sive vicarius, qui certam debebat domino reddere pensionem. Unde probato qualitercumque eum fraudem commisisse, res est ei auferenda, ff. de lege comm., lege. Et in modum quasi denunciationis fuit haec querela. Et de hoc agebatur ut ecclesia privaretur. Et qui debitum non solvit ad quod iuramento est adstrictus, beneficio suo privatur, infra, de fideiuss., pervenit. Sic et iste privari debet ecclesia, tum quia per biennium canonem non solvit, tum quia periurus est voluntate non necessitate.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.