Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus
X 3.21.7 Significante
tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 5 glosses
Idem.Incipit Significante cive Pisano · alleged in the gloss as de pignor., significante — 7× per the register · find the allegations →
Recolligeret
Id est, redimeret.
Commissoriae
Sic pactum legis commissoriae fit hoc modo: vendo tibi fundum Titianum certo pretio puta decem, pacto tali adiecto quod si usque ad mensem non solveris decem, fundus sit inemptus. Quod hic pure venditum est, potest sub conditione resolvi, et est in potestate venditoris utrum velit venditionem resolvi, quia istud pactum venditoris causa apponitur, ff. de lege comm., si fundus; et ff. de lege comm., cum venditor. Arg. contra quod sit conditionalis talis venditio, ff. de pignorib., si fundus § ulti.; et ff. de contrah. empt., Titius, 1. resp. Sed ibi potius conditionalis venditio contrahitur. Sed pactum istud legis commissoriae in pignoribus improbatur per C. de pac. pign., qui pactus; et C. de pac. pign., quoniam, ut dicit hic. Rich.
Certum
Ergo non imputatur domino malitia nuncii vel procuratoris, si modo credebatur idoneus, ut hic videtur et ff. commodat., argentum. Sic C. qui pet. tut., cum a matribus. Arg. contra supra, de offi. deleg., cum olim abbas; et ff. de praescr. ver., apud § ulti.; et 3. q. 7, in gravibus. Io.
Si est ita
Arg. quod iuramentum contra legem factum servandum est, quasi diceretur si non est ita, servabitur iuramentum. Verba ista si est ita reseruntur ad id quod dicit per eum quem certum nuncium etc. Arg. contra supra, de for. compet., si diligenti, in fi., ubi de hoc.
Iuramento
Arg. contra supra, de iureiur., cum contingat, ibi solvitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.