Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.28 Cum contingat
tit. De iureiurando · 4 glosses
Idem.Incipit Cum contingat interdum · alleged in the gloss as de iureiur., cum contingat — 11× per the register · find the allegations →
Sanctiones
Ut ff. de fund. dot., Iulianus, quae prohibet alienationem fundi dotalis, et C. ad Velleia., authen. sive a me.
Debent
Contra id quod hic dicit, signantur multa contraria, quia regula utriusque iuris dicit, quod contra leges fit, pro infecto habendum est, 10. dist., vides. Nec iuramentum valet contra hoc factum, supra, de for. compet., si diligenti; et C. de legi. et const., non dubium. Et ubi principale non tenet, nec accessorium, supra, de fide instrum., inter dilectos, cum suis concordantiis. Item cum talis contractus sit a iure damnatus, ff. de fund. dot., lex Iulia; et C. ad Velleia., authen. sive a me. Qualiter iuramentum praestet robur contractui, cum iuramentum non sit vinculum iniquitatis, 22. q. 4, inter caetera; et supra, de iureiur., quanto? Nec enim illud sufficit quod sine interitu salutis aeternae possit servari, quia illud fallit in temerariis iuramentis, supra, de iureiur., ex litteris. Et fallit quandoque licet non sit temerarium, supra, de iureiur., quemadmodum; et supra, de iureiur., Quintavallis. Item ubi quis iurat se soluturum pecuniam spe futurae numerationis, potest venire contra iuramentum, si ei non solvatur. Et tamen potest servari sine interitu animae, C. de non num. pecun., indubitati. Sed illud habet tacitam conditionem si pecunia fuerit ei numerata. Item si iurat illud quod sit turpe vel contrarium legi, iuramentum est nullius momenti, ff. de leg. 1, si quis inquilinos, in fi. Item ubi per iuramentum indicitur alicui perpetua viduitas, istud non tenetur servare, ff. de iure pat., adigere. Ad hoc dicas quod lex consideravit quid si utile corpori et honestum. Nam expedit mulieribus salvas habere dotes suas, ut inveniant aliquos quibus nubere possint, ff. solut. matrim., dotium causa. Sed canon considerat utilitatem animae. Vel dic quod tunc praeiudicat ei mulieri iuramentum quando aliunde potest consuli mulieri, ut dicitur in C. ad Velleia., authen. sive a me. Io. Ita solvit has contrarietates. Aliter potest dici quod sive mulier possit consulere aliunde sibi sive non, non potest venire contra iuramentum sponte praestitum et sine dolo vel metu. Et licet contractus talis non videatur obligatorius, quantum est de sui natura, tamen sine aliqua turpitudine potest servari iuramentum super eo praestitum. Unde hic consideramus potius accessorium quam principale propter periculum animae, ut hic dicitur, sicut alias obligatio non tenet, tamen iuramentum super hoc praestitum debet servari, supra, de iureiur., debitores. Praeterea prohibitio huiusmodi alienationis fundi dotalis non est perpetua, quia si secundo post biennium consentiat mulier, bene tenet in authentica praedicta C. ad Velleia., authen. sive a me. Unde multo fortius iuramentum potest confirmare quod prius non valebat, ut quasi pro consensu secundo habeatur. Et illa contraria superius inducta intelliguntur de illis quae perpetuam habent causam prohibitionis, et in sua natura turpia sunt, ut patet ex contrariis. Unde si iuramentum ibi interveniat, non tenet, cum non possit servari sine interitu animae. Simile huic habes infra, de pignor., significante. Ibi dicitur quod pactum legis commissoriae in pignoribus non tenet, quod est verum, C. de pac. pign., si fundi; et C. de pac. pign., quoniam. Et tamen si iuramentum interveniat super pacto tenet, nec auditur volens venire contra, ut colligitur in decretali praedicta infra, de pignor., significante, arg. a contrario sensu, et sic intelligas istam et illam.
Sine vi
Arg. quod iuramentum metu vel vi praestitum non est servandum. Quid iuris sit, dixi supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Et de hoc dicitur 15. q. 6, auctoritatem; et supra, de iureiur., pervenit 1.
Praeiudicium
Scilicet creditorum vel filiorum. Arg. a contrario sensu supra, de iureiur., venientes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.