Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.2 Pervenit ad nos
tit. De iureiurando · 3 glosses
Ex registro Gregorii.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de iureiur., pervenit 1 — 3× per the register · find the allegations →
Rebus suis
Id est, ecclesiae suae. Nam si de rebus propriis iurasset, teneretur iuramentum servare, infra, de iureiur., si vero; supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam.
Posse constringi
Arg. est hic quod iuramentum metu extortum ipso iure non teneat, ut quidam dicunt ut Bazian. et Tanc. Alii dicunt et melius quod iuramentum metu extortum est obligatorium, dummodo sine periculo animae possit servari. Et hic praestitum fuit iuramentum de rebus ecclesiae. Et ideo nullum fuit hic iuramentum de rebus ecclesiae praestitum quod servari non posset sine salutis aeternae interitu. De hoc plene dixi supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Et tene quod ibi dicitur, et quod dicitur hic in fine.
Absolvimus
Intellige de facto ad cautelam. Sic 34. q. 1, audivimus; et 11. q. 3, excellentissimus; et infra, de appell., ad praesentiam. Vel expone absolvimus, id est, absolutum esse ostendimus, et sic concordat litterae praecedenti, scilicet nullis vinculis posse constringi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.