The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt

X 1.40.2 Abbas

tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 1 gloss
Idem Episcopo Vigorniensi.Incipit Abbas Sancti Cadmundi · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., abbas 16× per the register · find the allegations →
Coactus
Nota quod si quis per metum amissionis rerum suarum aliquid faciat vel iuret se facturum, et illud adimplet iuramentum, potest repetere quod tali modo fecit vel abiuravit, arg. 50. dist., presbyteros. Et intellige de talibus rebus sine quibus vita corporis amittitur vel patitur gravem iacturam, 22. q. 4, innocens, vers. quisquis ergo. Arg. contra 32. q. 7, omnes causationes. Sed non tangit hoc. Nota ergo circa hanc materiam quod ea quae per timorem vel metum fiunt, qui possit cadere in constantem virum, tenet, et obligatur quis per hoc licet coactus. Et iuramentum super hoc factum tenet, dum tamen tale fit factum super quo iuratur vel quod promittitur, sive etiam traditur quod servari possit sine interitu salutis aeternae; alias non tenet iuramentum, 22. q. 4, si aliquid; arg. supra, de pact., pactiones. Quia pro nullo metu debet quis peccatum operari mortale, infra, de his quae vi met. caus. fi., sacris. Et potius quaelibet mala pati quam malo consentire, 32. q. 5, ita ne. Et ita tenent ea quae per metum fiunt et iuramentum, infra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam. Et hoc ideo, quia coacta voluntas est voluntas, 15. q. 1, merito quaeritur. Sed contra hoc datur actio quod metus causa. Et probato me tu restituitur per officium iudicis quod dedit vel tradidit, aut absolvetur si promisit, ff. quod metus cau., metum § sed quod praetor. Nec refert in hoc casu quis metum facit, an is qui possidet an alius, dummodo probet se per metum rem perdidisse, quia metus iustam in se habet ignorantiae causam, ff. quod metus cau., si cum exceptione § in hoc. Et potest agere tam contra possidentem, quam contra illum qui metum intulit, ff. quod metus cau., Pedius, 1. resp. Sed si ab uno consequitur ius suum, contra alium agere non potest, ut in praedicta lege ff. quod metus cau., Pedius § ulti., in fi.; ff. de dolo mal., si plures; et ff. de eo per quem fac. erit, aequissimum § si plures; C. de condi. furt., praeses. Arg. contra ff. ad leg. Aquil., item Mela § sed si plures. Sed illud est poena hoc interesse, et poena unius non liberat alium, ut in lege ff. ad leg. Aquil., item Mela § sed si plures. Et est verum quod subvenitur metum passo, nisi culpa sua inciderit in metum, ff. quod metus cau., si mulier; et 22. q. 4, inter caetera. Arg. contra infra, de spons., veniens 2. Et ibi culpa sua incidit in metum, et tamen non tenet matrimonium contractum per metum. Solve hoc contrarium per distinctionem talem. Tenent ergo quae per metum fiunt, et subvenitur metum passis, nisi culpa sua incidant in metum. Ab ista doctrina sive generalitate excipiuntur casus in quibus fallit, etiam si culpa sua incidisset in metum. Et primo in causa matrimonii qualiscumque metus interveniat culpa sua vel sine culpa, matrimonium contractum per metum non tenet, nec obligatur qui hoc fecit etiam si iurat, quia matrimonia libera debent esse, quia invitae nuptiae difficiles exitus consueverunt habere, infra, de spons., requisivit; et infra, de spons., Gemma; et C. de sponsal., mulier, in fi. Et ubi metus vel coactio intercedit, consensus liber dici non potest, infra, de spons., cum locum; et matrimonium solo consensu contrahitur, 27. q. 2, sufficiat. Sed capitulum praedictum, 22. q. 4, inter caetera, videtur dicere contrarium. Sed non contradicit, quia ibi non intervenit iustus metus qui possit cadere in constantem virum, qui solus excusat, ff. quod metus cau., metum. Vel dicas, prout consuevit exponi, matrimonium sit firmum et stabile, quia illud verbum sit, non ponitur praeceptive, sed consultive. Et sic capitulum illud 22. q. 4, inter caetera, loquitur de consilio tantum, vel metus non fuit probatus. Item et dos promissa per metum vel soluta non tenet, quia est accessoria ad matrimonium, ff. quod metus cau., si mulier § si duo, ubi dicitur quod si dos per metum promittatur, non nascitur obligatio. Item in rebus ecclesiae est speciale, quod non tenet traditio vel promissio vel iuramentum factum per metum de rebus ecclesiae, 15. q. 6, si quandoque; infra, de iureiur., pervenit 1. Quia etiam si sponte praelatus res ecclesiae traderet, non tenet traditio sine solemnitate de qua cavetur, 12. q. 2, sine exceptione. Multo fortius non tenet traditio de rebus ecclesiae facta per metum, nec iuramentum super hoc factum. Quia si non tenet principale, nec accessorium, C. de legi. et const., non dubium; et infra, de for. compet., si diligenti. Item et in voto, quia votum per metum factum non tenet, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Quia votum res est consilii et non praecepti, et liberum est arbitrium in vovendo; alias non est votum, 32. q. 1, integritas; et infra, de voto et vot. redem., licet. Et voluntarium militem sibi eligit Christus, coactum autem sibi auctionatur diabolus, 15. q. 1, non est. Item non tenet iurisdictio per metum extorta, ff. de iud., consensisse, 1. resp. Item auctoritas tutoris per metum extorta nulla est, ff. de auct. tut., quamquam § ulti. In omnibus aliis casibus tenet quae per metum fiunt, ut dictum est, dum tamen talia sint quae sine interitu salutis aeternae servari possint. Alii dicunt contra, quia ea quae per metum fiunt non tenent ipso iure, arg. ff. quod metus cau., ait praetor, ubi dicitur quod metu factum est ratum non habeo, dicit praetor. Sed illud non est verum, immo potius contra innuitur ex verbis illis, quia quod non est, ratum haberi non potest. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.