The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt

X 1.40.1 Perlatum

tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 6 glosses
Alexander III. Oscensi Episcopo, et Priori sanctae Mariae Caesaraugustanae.Incipit Perlatum est ad · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., perlatum 27× per the register · find the allegations →
Proposuit
Hic ergo valet protestatio, ut 31. q. 2, Lotharius; 28. dist., diaconi; et 7. q. 1, pontifices; et supra, de elect., Cumana. Contra supra, de consti., cum M, in quibus de hoc. Sed quid si non audet protestari? Non obest C. de reb. credit., generaliter § ipse; arg. 34. q. 2, non satis, in princ.; quod intelligitur si constet in iudicio.
Velum
Scilicet, conversionis, quoniam velum consecrationis quod tantum virginibus datur, imponere non debet, 20. q. 1, de votis; et infra, de regular., vidua.
Simulavit
Nota quod utilis simulatio permittitur, 22. q. 2, utilem; ff. de novat., doli exceptio, in fi.; et 23. q. 3, dominus; ff. de donation., donationes complures § non fuit; et 43. dist., in mandatis; Inst. de action. § aliae; et 23. q. 8, ut pridem. Arg. contra 27. dist., quod interrogasti; ff. de iust. et iure, iuri operam § 1; et 12. q. 1, certe; ff. de off. praes., congruit § ulti.; C. de iure dot., in rebus, in fi.; et 22. q. 5, cavete; et C. de incest. nupt., ab incestis, in fi. Solutio: dolus, fraus, et simulatio sunt nomina reatus, qui numquam permittitur a canone, quia qui peccat, non peccat legis auctoritate, 23. q. 4, qui peccat. Aliquando vulgari consuetudine denominat actus legitimos, et tunc permittuntur, ut in primis concordantiis, 36. q. 2, nullus § his auctoritatibus. Et sic simulatio boni quandoque bona est ut hic, et permittitur. Et quandoque mala, ut hypocrisis, ut 27. dist., quod interrogasti; et 12. q. 1, certe; et 22. q. 5, cavete. Simulatio mali quandoque bona est, ut fuit simulatio David qui simulabat furorem, ut in dictis capitulis 22. q. 2, utilem; et 23. q. 3, dominus; et de conse. dist. 2, accesserunt, ubi dicitur, ferebatur David manibus suis, sed manibus suis nemo portatur. Christus enim manibus ferebatur, de conse. dist. 2, accesserunt.
Quod vestro
Sic infra, de sent. excom., ex tenore. Sed communis forma est quod iuret qui absolvitur stare mandatis ecclesiae, infra, de appell., ad haec praeterea; et infra, de sent. excom., cum desideres. Sed non refert quocumque istorum modorum iuret, quia licet iure stare mandato iudicis, per illam formam non intelligitur aliud quam per aliam. Nec magis adstringitur, quia mandatum suum debet esse secundum ius, nec ad aliud extenditur, quia nec de alio intendunt.
Non timore mortis
Sed qualiter potest hoc probari, cum sit negativa, et ista negativa includit in se affirmativam hanc, scilicet, sponte religionem intravit; simile supra, de renunciat., super hoc. De hac negativa dictum est supra, de elect., bonae 1. Et hanc negativam debent probare moniales, quae mulierem illam repetebant. Sed videtur quod potius mulier illa debuit probare quod timore mortis intrasset, quia moniales fuerunt in quasi possessione illius, sive monasterium, et quasi fundata erat intentio monacharum per talem possessionem et cohabitationem et veli susceptionem. Et mulier allegare videtur metum mortis. Sed qui hoc allegat, illud debet probare, ff. quod metus cau., non est. Respondetur quod verum est hoc, sed quia constabat de protestatione voluntatis ab initio facta, adhuc praesumitur nolle, 21. q. 2, Lotharius; ff. de leg. 3, si quis, in princ. Et qui voluntatem immutatam allegat, hoc probare debet, ut hic, et ff. de probation., eum qui; C. de testament., sancimus; et C. de appellat., praecipimus, in fi.; et ff. de leg. 3, fideicommissa § si rem; et ff. de leg. 1, si mihi § interdum. Sed hoc non habetur ex hac littera, quod constaret de protestatione, nisi per narrationem praemissam. Ideo aliter dicitur eo ipso quod mulier haec non probat, intelliguntur moniales probasse suam intentionem praesumptive, cum de facto constaret, licet non de forma facti, C. qui milit. poss., super servis, lib. 12. Vel moniales sponte onus probandi subire volebant, unde mos eis gerendus fuit, infra, de restit. spol., licet, in fi.; ff. de probation., circa eum. Et talis metus bene excusat, sive timor et metus stupri, et timor servitutis, et metus verberum, ff. quod metus cau., isti quidem; et C. de transaction., interpositas; et infra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Et quae fiunt iusto timore revocantur, C. de reb. credit., generaliter. Vel dic quod utraque pars debet docere de iure suo; simile supra, de renunciat., super hoc.
Postmodum
Quasi dicat si constaret de metu ab intitio, et postea sponte ratum habuit, votum suum tenuit; simile infra, de regular., significatum; et infra, de regular., cum virum, ubi habes quod istud quod ab initio non tenebat, per ratihabitionem roboratur; sic et in matrimonio carnali, infra, de spons., ad id quod; et infra, de despon. impub., de illis 2, in fi. Nota et aliud quod colligitur hic manifeste quod aliquis uxoratus, vel uxor alicuius etiam iuvenis, si vivente altero sciente et consentiente intret religionem profitendo de timore aliquo etiam iusto ut hic erat, et postea ratum habeat sponte, vel interim etiam mortuo marito, quod in tantum teneat votum quod non possit ulterius ad saeculum redire. Et si redierit, compelli debet reverti ad monasterium, et tamen vivente marito non tenebat votum usquequaque quantum ad maritum, quin posset etiam eam revocare, arg. ad idem infra, de conver. coniug., ex parte abbatis; infra, de conver. coniug., consuluit. Contra infra, de conver. coniug., placet; et infra, de conver. coniug., quidam, ubi de hoc. Et dic postmodum, id est, post mortem viri, et ita planum est, quia vivente viro metus mortis durare intelligitur. Quod ex eo colligitur quia ante mortem mariti non fuit ausa exire. Vel dic quod mulier ista habuit viri assensum, quod patet in antiqua decretali, quia maritus duxit episcopos ad monasterium, ut illi mulieri velum imponerent, sive misit illos, ut hic dicitur supra, vers. episcopi vero. Et ita consensit. Sed castitatem non promisit, et ita solemnizavit votum suum si sponte hoc fecit. Si veri timore mortis hoc fecit, et postmodum tractu temporis ratum habuit, tenuit votum ratihabitione sequenti, cum utroque casu habuerit viri assensum. Sed standum videtur illis iuribus infra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam. Sed intellige illas secundum quod notatur infra, de conver. coniug., uxoratus, in notula, sed pone. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.