Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.12 Placet
tit. De conversione coniugatorum · 6 glosses
Idem.Incipit Placet nobis · alleged in the gloss as de conver. coniug., placet — 14× per the register · find the allegations →
Usquequaque non tenuerit
Quia remansit obligata viro ad debitum reddendum, 33. q. 5, si dicat.
In potestate ipsius
Sic supra, de conver. coniug., quidam. Ber.
In eius potestate non erat
Et sic auctoritate propria exire non poterat. Quid si exivisset de facto, numquid esset compellenda redire? Videtur quod non, per id quod dicit in fine.
Quantum ad ipsam tenuit
Arg. quod sententia pro parte tenet, et pro parte non tenet, ff. de re iud., de uno quoque; ff. de minor., etiam § 1; arg. contra, C. de repud., consensu; ff. fam. ercis., in hoc iudicio; de conse. dist. 2, comperimus. Dic quod si sententia continet plures articulos sive plura capitula, id est, diversa, potest pro parte valere et pro parte non valere. Et sic pro parte confirmari et pro parte infirmari exempla patent supra, de testamen., Raynutius; et supra, de testamen., Raynaldus; et lex praedicta ff. de minor., etiam. Alias aut tota confirmatur aut tota cassatur, de conse. dist. 2, comperimus.
A quo poterat
Sic econtra solvitur iudicium quod firmum erat, si ad eum statum devenit a quo incipere non potuit, ff. de iud., si a me; et ff. de iud., si alter. Secus in matrimonio, 32. q. 7, illi qui sani; et 32. q. 7, neque furiosus; infra, de eo qui cog. consang., discretionem.
Non cogendam
Sed numquid tenet matrimonium, si mulier ista contraheret? Dic ut dictum est supra, de conver. coniug., quidam. Hic non fuit votum solemne, quia nec habuit licentiam viri, unde non compellitur redire ad monasterium, sic supra, de conver. coniug., quidam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.