Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.3 Quidam intravit
tit. De conversione coniugatorum · 3 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Quidam intravit monasterium · alleged in the gloss as de conver. coniug., quidam — 16× per the register · find the allegations →
Votum non tenuit
Plene. Tenuit tamen quo ad ea quae erant in eius potestate, scilicet non exigere debitum carnis, quod in ipsius fuit potestate. Sic infra, de conver. coniug., placet. Unde compellitur continere, sed non compellitur ad monasterium redire, ut infra, de conver. coniug., placet. Arg. contra infra, de conver. coniug., ex parte abbatis; et infra, de conver. coniug., consuluit, ubi compellitur ad monasterium redire. Sed ibi solvitur.
Non tenetur
Id est, non debet ab ecclesia compelli. Ipse tamen peccat si non perficit quod vovit, ex quo impedimentum cessavit, arg. 17. q. 2, nos novimus. Ber.
Non exigere
Hic infra, de conver. coniug., placet. Sed haec ratio non videtur bona. Sic enim Beata Maria contrahere non debuit, cum proposuerit se non exigere, 27. q. 2, Beata Maria. Et tamen legitime contraxit, ut ibi dicitur. Respondeo: immo bona est haec ratio, quia post tale votum contrahere non debuit, propter pronitatem quam habet exigendi debitum. Et quod dicitur de Beata Maria, hoc fecit ex revelatione divina. Sed pone quod contrahat. Quid erit? Tanc. dixit quod tenet matrimonium, quia votum non fuit solemne, arg. infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus. Alii dicunt quod non tenet matrimonium, et debent separari; infra, de conver. coniug., ex parte tua; et infra, de conver. coniug., consuluit. Et hoc verius videtur, quia quantum ad continentiam servandam, satis solemnizatur ipsum votum per suam professionem. Vel si vis dicere quod matrimonium teneat, ipse tamen debitum ab uxore exigere non debet, quamquam reddere debet exactus, quia faceret contra conscientiam, arg. supra, de restit. spol., litteras; et infra, de sent. excom., inquisitioni. Item quaeritur utrum mulier possit intrare monasterium in casu isto invito viro. Hic potest distingui, an sit reconciliatus ei, et eductus de monasterio, et tunc non potest eo invito intrare, arg. 33. q. 5, quod Deo pari. Si vero non est reconciliatus ei, potest transire ad religionem eo invito, 27. q. 2, Agathosa; et 33. q. 5, qui uxorem. Sed videtur quod non obstante eo quod est reconciliatus, quod ipsa possit intrare religionem eo invito, quia ipse iam non potest ab ea exigere debitum. Et sicut ille ea invita renunciavit exactioni debiti coniugalis, ita et ipsa eo invito potest renunciare servituti, quam habet in ipsum. Hoc verum est quantum ad huiusmodi servitutem, quia et ipse debet ad monasterium redire ubi fecit professionem, infra, de conver. coniug., placet. Quo ad alia tamen quae vir debet uxori, et econverso, non videtur quod viro ei est reconciliatus, quia non solum tenentur coniugati ad debitum carnale reddendum, sed ad mutuum auxilium et obsequium, quia in quibusdam matrimonium est legis obsequium, 27. q. 1, nuptiarum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.