Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.14 Ex parte tua
tit. De conversione coniugatorum · 10 glosses
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de conver. coniug., ex parte tua — 14× per the register · find the allegations →
Viduitatis
Id est, velum quod datur viduis, arg. 27. q. 1, viduas quoque. Nec dicit hic quod votum emiserit, unde postea distinguitur circa finem, nec dicit velum professionis, licet enim assumat habitum sive velum religionis, praesumitur tamen quod voverit. Sed non est sufficiens praesumptio nisi devoveat se alicui religioni, ut dicitur in fine. Laur.
Internunciis
Nota quod matrimonium potest contrahi per nuncios inter absentes, ut hic videtur, 32. q. 2, honorantur; ff. de sponsal., sufficit; et ff. de sponsal., in sponsalibus constituendis; ff. de ritu nupt., mulierem.
Arrha
Licet arrha possit apponi in contractu matrimonii, non tamen poena, C. de sponsal., mulier; ff. de ver. oblig., Titia; infra, de spons., Gemma. Et haec arrha postquam mulier intravit monasterium potest repeti a viro et exigi, supra, de conver. coniug., ex publico; C. de episc. et cler., Deo nobis. Olim non poterat, ut ibi dicitur.
Complexus
Quaerebatur utrum veli susceptio impediret matrimonium inter eos.
Ratum coniugium
Quia contumelia creatoris non solvit ius matrimonii inter fideles, licet alter labatur in haeresim, quia matrimonium ratum est inter eos. Sed si duorum coniugum infidelium alter convertatur ad fidem, tunc contumelia creatoris solvit ius matrimonii secundum quod dicitur infra, de divort., quanto.
Omnem legem
19. q. 2, duae sunt; supra, de regular., licet; infra, de divort., gaudemus.
Sanctis
Supra, de conver. coniug., verum; 27. q. 2, scripsit § ecce, vers. item beatus.
Falsa sit causa
Falsa enim demonstratio vel causa legatum non perimit, C. de fals. caus. adiec., etiam si; ff. de condi. et demon., falsa demonstratio. Nec mendacium obligantis impedit obligationem, arg. infra, de conver. coniug., veniens; ff. de pigner. act., pignus; et ff. de pigner. act., si rem alienam. Nec vitiat dispensationem, infra, de cons. et affin., quia circa. Et ita non consideratur quae fuerit causa impulsiva, arg. supra, de iureiur., quemadmodum § ulti. Arg. contra infra, de voto et vot. redem., magnae, in fi. Nam in huiusmodi spiritualibus etiam dolus adversarii non vitiat contractum, supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; et infra, de conver. coniug., dudum; et infra, de conver. coniug., accedens. Nec consideratur causa vel intentio contrahentis, C. de condi. ob caus. dat., si repetendi; et supra, de regular., vidua; 27. dist., quod interrogasti. Tanc.
In veli susceptione
Sic infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit; 33. q. 5, quod Deo pari. Tamen solus habitus non facit monachum, sed professio, supra, de regular., porrectum. Nisi feratur per annum, supra, de regular., ex parte. Vel nisi sit habitus professionis qui datur profitentibus, supra, de regular., statuimus; et supra, de regular., vidua; et 20. q. 1, quem progenitores. Et est hic arg. quod susceptio veli sive habitus non facit monachum.
Propositum castitatis
Bene dicit, propositum, quia si vere castitatis votum devoveret alicui religioni, scilicet sancti Augustini vel Benedicti in propria domo manendo, bene solemnizaretur votum, 27. q. 1, de viduis; et 27. q. 1, muliere; 20. q. 1, vidua; infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante. Vel dic quod talis religio non solvit sponsalia de praesenti, sicut nec dissolverentur si vir fieret clericus, 27. q. 2, si vir. De vita eremitica dicunt quidam, quod solvit sponsalia de praesenti, arg. 27. q. 2, scripsit § ecce. Alii dicunt quod non, unde si eremita contraheret matrimonium, teneret, quia potest habere proprium, 19. q. 3, perlatum § econtra. Io. Sed quid si in veritate leprosus fuisset? Si sit sponsa de futuro, solvuntur sponsalia propter lepram, unde non tenetur contrahere, supra, de iureiur., quemadmodum. Si essent sponsalia de praesenti, bene compelleretur consummare matrimonium, nisi vellet intrare religionem, sicut hic innuitur.
Voto
Id est, professione.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.