Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.22 Ex parte tua
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 4 glosses
Honorius III. Venetensi Episcopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de regular., ex parte — 5× per the register · find the allegations →
Habitus
Supra, de regular., porrectum, ubi de hoc; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit.
Diocesana
Id est, lege iurisdictionis. Nam regulares non subsunt episcopo quantum ad legem diocesanam, 16. q. 1, cum pro utilitate; sed lege iurisdictionis. Quae differentia sit inter legem diocesanam et legem iurisdictionis dicitur supra, de offi. ord., conquerente; et supra, de offi. ord., dilectus. Ber.
Duabus viis
Et male, quia in uno eodemque officio non debet esse dispar professio; 16. q. 7, in nona actione; et sic supra, de elect., cum causam. Et est simile quod dicitur, usquequo claudicatis in duas partes, 49. dist., sacerdotes. Et nemo potest duobus dominis servire, ut 26. dist., Acutius; et de poen. dist. 1, suscitatus § item ut Christus ait. Item arg. est quod allegans contraria non est audiendus, supra, de appell., sollicitudinem; 23. q. 7, quod autem. Et ideo isti non fuerunt auditi.
Per annum
Hoc ideo dicit, quia per annum debet quis esse in probatione antequam fiat monachus, 17. q. 2, Gonsaldus; et supra, de regular., ad Apostolicam. Nisi renunciet illi beneficio, ut ibi dicitur, et infra, de regular., statuimus. Qui ergo post annum remanet in habitu monachali et non reclamat, intelligitur tunc ipso facto tacite vovere, unde postea exire non potest, ut hic patet. Immo compellitur expresse profiteri, nisi protestatio praecessisset, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Et haec est praesumptio iuris et de iure, ita quod non admittitur probatio in contrarium, ex quo nulla protestatio praecessit, 27. dist., quod interrogasti; supra, de regular., vidua; 20. q. 1, quem progenitores. Similis praesumptio est infra, de spons., ad id quod; et infra, de spons., is qui; et infra, de Iudae. et Sarrac., nulli; et 54. dist., fraternitatem. Et quod dicit, per annum, posset suppleri, maxime si intelligatur de habitu monachali qui dari profitentibus consuevit, ut infra, de regular., statuimus. Alias locum habet quod dicitur de anno, ubi non est distinctus habitus novitiorum ab habitu professorum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.