Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.4 Vidua si sponte
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 4 glosses
Ex concilio Arelatensi.Incipit Vidua si sponte · alleged in the gloss as de regular., vidua — 14× per the register · find the allegations →
Sponte
Secus si per vim, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Tanc.
Imposuerit
Ipsamet vidua velum conversionis sibi potest imponere, ut hic patet, et 27. q. 1, viduas. Potest etiam illud recipere a sacerdote, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit; et 20. q. 1, vidua; aut ab episcopo, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Velum vero consecrationis a nullo recipiunt, 20. q. 1, devotis. Solae enim virgines consecrantur, ut 20. q. 1, devotis; et 20. q. 1, placuit.
Oblationem Deo obtulerit
Respicit loci consuetudinem, ubi forte velatae offerunt panem ad Eucharistam conficiendam. Simile 27. q. 1, vidua. Et ita eo ipso quod sic stetit in ecclesia cum aliis, monacha iudicatur, 17. dist., quod interrogasti; et 20. q. 1, quem progenitores. Si vero alias habitasset ibi etiam longo tempore, non iudicaretur monacha, in Auth. haec constit. interpret., circa medium, coll. 6. Et ideo consuevit dici quod habitus sine professione non facit monachum, infra, de regular., porrectum.
Licet sacramento
Scilicet tantum. Sed si adiuvetur aliis bonis praesumptionibus et persona honesta sit, tunc forte ad plenam probationem posset sibi deferri sacramentum, C. de reb. credit., in bonae fidei; supra, de probat., sicut; supra, de iureiur., iuramentum. Et etiam sine iuramento si haberet alias probationes, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Vincen. Sed haec vidua non potuit probare per legitimas probationes, sed allegabat fictionem ex alia causa honesta et iurare volebat. Sed iuramentum suum non sufficit, et ideo remanet in monasterio. Et secundum hoc intelligitur illud capitulum et illa palea, 27. q. 1, viduas autem velare. De fictione ex honesta causa, alias si fictio ex inhonesta causa fuisset, nulla probatio istius audiretur propter dolum suum, etiam si illud probaretur. Sic potest intelligi capitulum illud 27. dist., quod interrogasti, ut dicitur supra, de regular., ut clerici. Quicumque ergo ficte monasterium vult intrare ex honesta causa protestetur illud praesentibus testibus, ut fecit illa in capitulo supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Et capitulum illud 27. dist., quod interrogasti, potest intelligi in eodem casu cum ista decretali, ut intelligatur de fictione ex honesta causa. Sed mulier illa hoc probare non potuit, et ideo compellitur redire ad monasterium, prout intellexit Hug. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.