The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.3 Ut clerici qui

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 2 glosses
Ex concilio Toletano.Incipit Ut clerici qui · alleged in the gloss as de regular., ut clerici 2× per the register · find the allegations →
Fingunt
Nota quod fictio sive simulatio quandoque fit ex honesta causa, quandoque ex inhonesta. Ex honesta causa 22. q. 2, utilem; et 23. q. 2, dominus. Et si aliquis simulat religionem ex honesta causa, ita quod protestatio praecedat, non nocet, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum, ubi de hoc. Simulatio vero ex inhonesta facit monachum, et compellitur redire ad monasterium propter dolum suum, 27. dist., quod interrogasti; 27. q. 1, vidua; et infra, de regular., vidua. Ita isti clerici fingunt se monachos ex honesta causa ab initio, ex qua datur eis optio. Sic etiam dico in matrimonio quod si aliquis per dolum eo proposito copuletur alicui mulieri, quod nolit stare legitime cum ea, et hoc sit paratus probare, non est audiendus, quia in sponsalibus sive matrimoniis recurritur ad communem intelligentiam verborum, infra, de spons., ex litteris 1. Argumentum est hic ad quaestionem illius qui finxit se mulierem, et suscepit habitum in monasterio monialium, ut possit corrumpere monacham, et in capitulo 27. dist., quod interrogasti. Ber.
Veri clerici
Et sic datur eis optio, utrum velint esse clerici vel monachi. Simile supra, de elect., cum causam; et arg. 16. q. 1, nemo potest. Arg. contra infra, de regular., vidua; et 27. dist., quod interrogasti, ubi compelluntur in monasterio remanere. Sic potest solvi: hic constabat eos tales esse, licet starent in habitu monachali. In contrariis non constabat, immo tamquam veri monachi stabant et se gerebant, unde non audiuntur volentes iurare contrarium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.