The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt

X 4.6.4 Consuluit

tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 6 glosses
Idem Lucensi Episcopo.Incipit Consuluit nos tua · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit 9× per the register · find the allegations →
Mutavit habitum
Nulla facta professione seu voto, unde non impeditur matrimonium, 17. q. 2, Gonsaldus; et supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., meminimus. Ber.
Presbyteri velamen
Scilicet, probationis, qui distinctus esse debet ab habitu professorum, supra, de regular., statuimus; qui non dirimit matrimonium iam contractum, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., meminimus; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus.
Non renunciavit
Per haec quae hic enumerantur, patet quod non assumpsit religionem, nec habuit propositum mutandi saeculum. Unde libere exire potuit infra annum, et etiam anno completo, supra, de regular., statuimus, ubi dicitur quod evidenter debet apparere si saeculum mutare voluerit. Et ita signa mutationis evidenter debent apparere, ad hoc ut aliquis censeatur monachus, alias exire poterit infra annum, et anno finito, 20. q. 1, illud.
Super altare
Vide qualiter quis potest profiteri in manu episcopi, 27. q. 1, viduitatis; et in manu etiam monachi, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante; et coram sacerdote per ipsius benedictionem, 27. q. 1, sciendum; et 20. q. 1, vidua; et super altare, ut hic dicit.
Non dirimit
27. dist., presbyteris § hinc distinguendum; et 27. dist., si vir; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus; supra, de regular., porrectum.
Susceptus
Sed videtur quod eo ipso quod suscepit habitum et velamen, votum suum solemnizaverit, ita ut ad monasterium redire cogatur; arg. supra, de regular., vidua; 27. dist., quod interrogasti. Littera istius capituli satis solvit contraria illa. Hic constabat quod absolute habitum non mutavit, ibi vero eo animo et proposito habitum et velamen susceperunt, ut monachae essent, unde postea non audiuntur, etiam si contrarium vellent iurare. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.