The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt

X 4.6.3 Meminimus

tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 3 glosses
Idem Vigoriensi Episcopo.Incipit Meminimus · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., meminimus 2× per the register · find the allegations →
Professionem
Quae etiam sola facit monachum, supra, de regular., porrectum. Unde in saeculo remanere non debuit, nec contrahere matrimonium, immo compelli debet redire ad monasterium, supra, de regular., sicut nobis, ut hic dicitur; arg. 27. dist., quod interrogasti; et 27. q. 1, quasi per totum.
Nec habitum
Maxime, quia solus habitus non facit monachum, sed professio regularis, supra, de regular., porrectum; nisi gestaret habitum monachalem cum aliis per annum, quia tunc praesumitur professionem fecisse, ut postea ei exire non liceat, supra, de regular., ex parte; et supra, de regular., vidua.
Transituram promissit
Et ita votum fuit simplex tantum, quod per fortius vinculum tollitur, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus; 27. dist., si vir; 17. q. 2, nos novimus. Aequaliter tamen cum solemni obligat apud Deum, ut dicit illa decretalis, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus, ubi de hoc dicetur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.