The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt

X 4.6.6 Rursus

tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Rursus quidam votum · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus 10× per the register · find the allegations →
Castitatis
Apud Deum
Ergo videtur aequaliter observandum ut solemne, quod falsum est, quia solemne servatur post contractum matrimonium, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante; istud vero non, 27. dist., si vir. Et hic dicas quod ab initio sunt aequaliter observanda, et utrumque in tantum obligat, quod qui contravenit, peccat mortaliter. Et dico non minus, id est, non minori tempore, quia utrumque in perpetuum obligat, et utriusque factio est mortale peccatum, licet unus minus peccet alio, quod patet ex minori poenitentia, 27. dist., si vir; et 27. q. 1, virginibus; et 27. q. 1, devotam. Vel hoc contingit propter adiunctum, scilicet, propter bonum matrimonii, arg. 27. q. 1, nuptiarum. Et est simile quod dicitur inter simplicem loqualem et iuramentum non facit Deus differentiam, 22. q. 5, iuramenti. Et collige ex hoc quod hic dicitur, votum ex sui natura non dirimere matrimonium, sed constitutio facta super voto. Quia fit hic mentio de voto simplici et solemni, vide quid sit utrumque. Votum solemne est quod fit interveniente aliqua istarum solemnitatum, videlicet, per susceptionem sacri ordinis, 28. dist., diaconi; et 84. dist., cum in praeterito. Item per susceptionem sacrae vestis, quae tantum praesentibus dari debet, supra, de regular., statuimus; et maxime cum aliis incipiat cantare, et oblationem facere in ecclesia, 27. q. 1, vidua; et supra, de regular., vidua; et 27. dist., quod interrogasti. Tertio modo cum per professionem devovet se alicui religioni in manu abbatis vel abbatissae, vel etiam in manu monachi, supra, de regular., statuimus; et supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante; praesentibus testibus per quos probari professio, si ille negaret. Et ne hoc negari possit, fiat inde publica scriptura, 27. q. 1, omnes feminae; in qua scriptura profiteatur se velle religiose vivere, 30. q. 1, vidua; et tale votum impedit matrimonium contrahendum, et dirimit iam contractum, 27. q. 1, per totum, usque ad 27. q. 1, nuptiarum. Alias autem votum continentiae factum, quamvis coram multis, dicitur simplex, quasi non vestitum sive institutum aliqua solemnitate. Et tale votum impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum. Quasi dicat non debet contrahere post tale votum, tamen si contrahat, tenet, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit; et supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., veniens; et 27. q. 1, nuptiarum; cum sequentibus capitulis. Et post hoc votum continentiae, cum quis dicit: voveo continentiam, dat ecclesia licentiam contrahendi, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., veniens. Haec opinio hodie quasi communis est, et in hac opinione fuit Gratian., 27. dist. § hic distinguendum; et 27. dist., presbyteris. Hug. vero dixit quod votum continentiae perpetuae inter omnia vota impedit et dirimit matrimonium iam contractum, et in nullo casu est matrimonium post votum perpetuae continentiae, quo ad Deum. Et si postea contrahat, de solo facto contrahit, et mortaliter peccat. Et hoc dicit esse verum si votum continentiae proprie teneatur. Proprie dicitur votum continentiae cum dico: voveo perpetuam continentiam. Improprie cum dicitur: voveo sive promitto quod post annum sive post mortem uxoris meae vovebo perpetuam continentiam; quod est dicere, votum de praesenti et de futuro. Et dicit Hug. quod solemnitates praemissae non sunt de substantia voti, sed signa et probationes voti, si votum revocetur in dubium. Io. dixit quod si aliquis coram tota ecclesia dicat: voveo perpetuam continentiam, non solemnizatur votum, nisi aliquid de praemissis interveniat. Unde si postea contrahat, tenet matrimonium. Hug. vero contra, ut patet. Sed certe quod dicit Hug. magis videtur tutum, licet enim aliquis non efficiatur monachus, bene potest se obligare ad continentiam perpetuam per votum, sicut potest se obligare ad alia vota, quia votum continentiae excedit omnia alia vota, unde non posset commutari in maius bonum; arg. 32. q. 1, nuptiae. Unde et si coniugati continentiam promittant, eam servare tenentur, 33. q. 5, quod Deo pari. Hug. contradicit Alexandrum, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., veniens; cui potius standum est.
Observaro
Quod si prius iurasset, et postea votum simplex emisisset, tene quod dicitur supra, de spons., commissum.
Videtur
Quia remanebit cum illa, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.