Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.16 Commisum
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 2 glosses
Idem Exonensi Episcopo.Incipit Commissum · alleged in the gloss as de spons., commissum — 4× per the register · find the allegations →
Lege
19. q. 2, duae sunt; et supra, de regular., licet; et supra, de renunciat., nisi § sed dices.
Tutius
Sed contra videtur quia dicitur, qui se dat nuptui bene facit, qui se non dat nuptui melius facit, ut 27. q. 1, nuptiarum. Et utrumque expedit, sed unum plus, alterum minus, 28. q. 1, sic enim neque, vers. ideo. Et sic tutius esse non contrahere, saltem propter pronitatem exigendi postea debitum. Non contradicit, quia hoc faciendo potest utrumque servare, et iuramentum et propositum suum, et ideo dicit, tutius. Vel dic, tutius, saltem quo ad opinionem, ne de facto dicatur iste venire contra iuramentum. Praeterea non videtur infringere iuramentum, qui illud in melius commutat, supra, de iureiur., pervenit 2; supra, de voto et vot. redem., scripturae. Et ille intrando religionem servat iuramentum, et ita tutius est con contrahere. Et qui bona agunt, si meliora deliberata non faciunt, ceciderunt in conspectu Dei, 17. q. 1, qui bona. Et si contrahat, videtur facere contra conscientiam, et sic peccat. Ergo non est tutius, 28. q. 1, omnes § ex his. Sed dicas, iste nullum votum emisit, sed ad votum suspirat, unde non debet dici voti transgressor, etiam si non intret religionem, si amplius non processit, supra, de voto et vot. redem., litteraturam. Et non facit contra propositum suum, quia licet gerat in corde virginitatem, consentire potest in matrimonium, 27. q. 2, Beata Maria. Potest ergo servare utrumque, ut dixi, si vult; tamen sine peccato potest intrare religionem, et non contrahere. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.