The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione

X 3.34.4 Scripturae

tit. De voto et voti redemptione · 1 gloss
Idem.Incipit Scripturae · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., scripturae 7× per the register · find the allegations →
Temporale obsequium
Non enim est illi necessaria certa delicti satisfactio, cuius totum votae tempus obedientiae impeditur sui conditoris, de poen. dist. 1, quia aliquando § his auctoritatibus. Sic non frangit propositum qui illud in melius commutat, supra, de iureiur., pervenit 2. Et ita est arg. quod intranti monasterium non est imponenda poenitentia pro peccato ante commisso. Sic enim remittitur Astulpho poenitentia publica, si monasterium voluerit ingredi, 33. q. 2, admonere. Et hoc propter continuationem poenitentiae et exercitii in quo semper debent esse monachi, arg. 16. q. 1, vos autem. Si vero postquam monasterium ingressi fuerint, delinquunt, bene subiiciuntur poenitentiae et disciplinae abbatis secundum regulam illius loci, supra, de regular., ne religiosi; et infra, de sent. excom., cum illorum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.