Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt
X 4.6.5 Veniens
tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 7 glosses
Idem.Incipit Veniens ad praesentiam · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., veniens — 7× per the register · find the allegations →
Absenti
Arg. quod matrimonium inter absentes contrahi potest, 32. q. 4, honorantur; et 30. q. 5, nec illud; et supra, de conver. coniug., ex parte tua; et eodem modo sponsalia, ut hic, et ff. de sponsal., sufficit nudus; et ff. de sponsal., haec ita. Ber.
Promissit
Per interpositam personam, quae mandatum habebat ad hoc, alias nihil esset.
De severitate
Timor iste vanus erat, unde non excusatur quo minus debeat compelli ad matrimonium contrahendum propter fidem datam, si ille cum alia non contraxisset, non obstante voto simplici, arg. supra, de spons., ex litteris 2. Prima enim fides servari debet, supra, de spons., sicut; nisi fortius vinculum superveniat, ut supra, de spons., si inter.
Continentia votum
Mulier ista vovit continentiam, nec mutavit locum nec vestem, nec etiam fecit professionem, et tamen post votum continentiae de praesenti contrahere potest. Et ita est arg. optimum quod votum non solemnizatur per votum continentiae tantum. De hoc dicitur infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus.
Fornicationis
Arg. minus malum tolerandum, ut maius evidenter, 33. q. 2, si quod verius; 27. q. 1, hi qui; 22. q. 1, considera; et 4. dist., denique.
Voto violato
Id est, violando. Simile ff. de iureiuran., admonendi, in vers. absolutus id est absolvendus. Vel dic, violato animi destinatione, quia petebat sibi dari licentiam contrahendi. Nec intelligo quod imponatur poenitentia nisi sub ea conditione, si contraxerit, vel imponetur postquam contraxerit, vel etiam de voluntate mutata agitur poenitentia; arg. 17. q. 4, sunt qui opes.
Non postponas
Sed qualiter datur huic licentia contrahendi contra votum continentiae, licet sit simplex, cum apud Deum aequaliter obliget cum solemni, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus. Ergo debuit compelli, ut servet votum, sicut fit in sponsalibus, supra, de spons., ex litteris 2. Dicas quod non dat hic ecclesia licentiam contrahendi directe, sed est hic quaedam comparativa permissio, ne deterius inde contingat, ut ex littera patet. Et quia in perturbatione animi votum emisit, arg. 17. q. 2, Gonsaldus. Unde datur ei licentia contrahendi, alias non daretur, nam votum continentiae servandum est a coniugatis, 33. q. 5, quod Deo pari.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.