The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.31 Si inter virum

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Idem.Incipit Si inter virum · alleged in the gloss as de spons., si inter 15× per the register · find the allegations →
Dicente
Ergo altero loquente tantum non est matrimonium, quia non loquens suum consensum non exprimit, arg. 30. q. 2, ubi non est. Item arg. quod qui tacet, non consentit, quia verba sunt necessaria consensum exprimentia, supra, de spons., tuae fraternitati; simile ff. de procur., filiusfamilias § invitum. Et si consensum exprimat alter aliquo signo vel nutu, licet nihil exprimat ore, satis videtur idem. Arg. contra quod non sit matrimonium, quia stipulatio non contrahitur nisi utroque loquente, etiam si annuat sine verbis, ff. de ver. oblig., stipulatio non potest, in princ.; et ff. de ver. oblig., stipulatio non potest § si quis ita; ergo idem in matrimonio. Arg. istius litterae, utroque dicente, muti tamen sine ista forma contrahere possunt, dum tamen consensum exprimant signis, supra, de spons., cum apud; et ff. de iure dot., mutus; arg. ff. de tutel., muto; et illa signa aequipollent huic formae. Et ita non refert dummodo consensus exprimatur, etiam in loquente subsecuta subarrhatione per immisionem annuli, nam multae propter verecundiam anuunt potius quam loquantur, maxime praeferentibus parentibus, 32. q. 2, honorantur.
Alia verba
Supra, de spons., ex parte; et 30. q. 5 § si quis divinis.
Iuramentum
Et ita iuramentum non est de substantia matrimonii.
Ad alia vota
Ad religionem tamen bene posset ante carnalem copulam transire, supra, de conver. coniug., ex publico.
Non poterit separari
Quia fortius vinculum supervenit, et sic solvuntur sponsalia non obstante iuramento. Sic et votum simplex solvitur superveniente matrimonio, 27. dist., si vir; et 27. q. 1, nuptiarum. Et minus punitur propter bonum matrimonii subsequentis, ut capitulum 27. dist., si vir. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.