The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.9 Ex parte C.

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Idem Abbatibus sancti Eadmundi et Demer.Incipit Ex parte C. · alleged in the gloss as de spons., ex parte 2× per the register · find the allegations →
Pro coniuge teneret
Et sic contractum fuit matrimonium inter eos. Sed numquid per ista verba tantum contrahitur matrimonium: iuro quod de caetero habebo te pro legitima coniuge, et econverso, etc., non videtur; quia ista verba tantum futurum tempus respicere videntur. Haec quaestio ponitur 30. q. 5, si quis divinis. Et dicit Io. quod est matrimonium, secundum quod ex illa novella satis patet, et hic videtur Hug. aliter intelligere illa verba, scilicet, quod post matrimonium contractum de praesenti accedant illa verba, ut notavit ibi. Arg. contra supra, de spons., de illis. Ber.
Eandem
Supple et cum alia contraxit.
Manifesta
Probata scilicet, et sententia subsecuta, quia alias non licet dimittere, 33. q. 2, saeculares; et 33. q. 2 § in hoc; et 35. q. 6, multorum; et infra, de divort., porro.
Continere
Quia non potest cum alia contrahere, 32. q. 1, dixit. Et si cum alia postea fornicaretur, compelleretur redire ad ipsam, non obstante sententia infra, de divort., ex litteris.
Cogatis
Et superinductam, si nollet ab ea recedere, vel si impedimentum praestaret, posset excommunicari, infra, de spons., veniens 1, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.