The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.13 Veniens ad Apostolicam

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 9 glosses
Idem Procuratori et Canonicis Soranis.Incipit Veniens ad apostolicam · alleged in the gloss as de spons., veniens 1 4× per the register · find the allegations →
Reclamantem
Ergo non fuit matrimonium, 31. q. 2, si verum; et 31. q. 2, tua; et infra, de spons., cum locum.
Cognosci permisit
Quod si fecessit, amplius reclamare non posset, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et infra, qui matrim. acc. poss., insuper.
Inter eos
Scilicet, ipsam mulierem et primum virum.
Separavit
35. q. 3, progeniem; et 35. q. 3, contradicimus.
Tractaretur
Cum secundo, vel potius cum primo. Ber.
Nupsit
Quod fieri non debuit lite pendente, ut arg. infra, de sponsa duo., tua fraternitas. De hoc habes supra, de spons., cum in Apostolica.
Decessit
Maxime quia idem esset si viveret, quia si invita tradita ei fuit, nullum fuit matrimonium, infra, de spons., cum locum.
Recipiat
Ergo propter solum scandalum non separetur matrimonium, quia iudicium ecclesiae non expectavit, infra, de spons., cum in Apostolica; et infra, de matr. contrac. con. int., litterae; et infra, de matr. contrac. con. int., ex litteris. Et est hic arg. quod non praestat impedimentum, quod de iure non sortitur effectum, supra, de iure patron., illud, cum suis concordantiis.
Restiterint
Omnes impedimentes iurisdictionem iudicis possunt excommunicari, supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et supra, de testib., tam litteris. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.