Book IV › tit. 4.4 De sponsa duorum
X 4.4.4 Tua fraternitas
tit. De sponsa duorum · 2 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo.Incipit Tua fraternitas nos · alleged in the gloss as de sponsa duo., tua fraternitas — 5× per the register · find the allegations →
Ante decisionem
Appellatione enim pendente nihil innovari debet, 2. q. 6, post appellationem § appellatione; et ff. nihil inn. appel., appellatione.
Poteris irritare
Simile supra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi. Ex quibus colligitur quod matrimonium contra interdictum ecclesiae contractum sit omnino dimirendum, ut 35. q. 3, contradicimus; et 33. q. 4, non oportet 2; et 10. dist., vides; et C. de legi. et const., non dubium; et 25. q. 2, imperiali; et C. qui pro sua iur. iud., in causarum. Arg. contra infra, de matr. contrac. con. int., litterae; infra, de matr. contrac. con. int., ex litteris; et infra, de matr. contrac. con. int., de muliere. Solutio: cum matrimonium interdicitur ab ecclesia, aut causa prohibitionis est perpetua, aut temporalis. Si est perpetua, separantur a cohabitatione quousque cognoscatur de impedimento, quo probato separantur ex toto, lata sententia divortii inter eos, infra, de matr. contrac. con. int., de muliere. Et sic intelligitur 35. q. 3, contradicimus; 10. dist., vides; et C. de legi. et const., non dubium. Et sic intellige quod dicit hic, et supra, de despon. impub., ad dissolvendum; quo non probato remanebunt simul. Si vero causa prohibitionis fuerit temporalis, puta tempus in quo matrimonium prohibetur contrahi propter reverentiam dierum. Vel consensus de futuro cum alio, tunc non deberent separari, sed poenitentia debet eis imponi, quia contra interdictum ecclesiae hoc fecerunt, infra, de matr. contrac. con. int., ex litteris. Tamen ne mandatum iudicis contemptibile videatur, si vult, potest eos ad tempus separare, et sic intelligitur capitulum, 33. q. 4, non oportet 2; et infra, de matr. contrac. con. int., litterae. Interdictum enim ecclesiae non est tantae efficaciae, ut separetur matrimonium contra illud contractum, nisi subsit causa perpetua. Tamen praesentia debet semper imponi, sive causa sit perpetua sive non, propter contemptum ecclesiae, ut patet per iura praedicta, infra, de matr. contrac. con. int., per totum; et supra, de clan. despon., cum inhibitio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.