The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.16 De matrimonio contracto contra interdictum ecclesiae

X 4.16.3 De muliere

tit. De matrimonio contracto contra interdictum ecclesiae · 3 glosses
Idem Paduano Episcopo.Incipit De muliere · alleged in the gloss as de matr. contrac. con. int., de muliere 9× per the register · find the allegations →
Contra interdictum
Quod facere non debuit, ut supra, de matr. contrac. con. int., ex litteris; et supra, de sponsa duo., tua fraternitas, ubi de hoc; 33. q. 4, non oportet.
Donec separentur
Haec sententia est ad tempus, unde ex tempore tollitur sine aliqua absolutione, ut hic videtur; arg. supra, de spons., non est; et 81. dist., si qui sunt. Sed tutius est quod etiam post separationem absolvantur, saltem ad cautelam, licet videantur excommunicationi tantum dum simul manent.
Quousque
Arg. contra supra, de sponsa duo., tua fraternitas, in fi. Sed ibi solvitur qualiter illud, et ea quae in hoc titulo dicuntur intelliguntur circa huiusmodi separationem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.