The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.16 De matrimonio contracto contra interdictum ecclesiae

X 4.16.2 Ex litteris

tit. De matrimonio contracto contra interdictum ecclesiae · 6 glosses
Idem Vigoriensi et Baronensi Episcopis.Incipit Ex litteris Cantuariensis · alleged in the gloss as de matr. contrac. con. int., ex litteris 9× per the register · find the allegations →
Absentem
Quae postea consensit, alias non tenuissent sponsalia. Et ita inter absentes contrahuntur sponsalia et matrimonium, ff. de sponsal., in sponsalibus; et 32. q. 2, honorantur.
Interminatione
Comminatio tantum fuit, non sententia. Arg. contra infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens; et supra, de loc. et cond., ex rescripto.
Districtius interdixit
Nota quod licet iudex deferat appellationi, nihilominus mihi potest interdicere, ne faciam id propter quod appellavi, vel quod ex eo sequitur. Nec mirum, cum sit ordinarius, et potest etiam statuere terminum appellanti, supra, de appell., saepe. De causa tamen invito appellante, postquam detulit appellationi, cognoscere non posset, quia iam remisit eam ad superiorem, 2. q. 1, nomen; et supra, de offi. deleg., licet.
Donec causa ipsa
Hic fertur sententia ipsa sub conditione, 63. dist., Salonitanae; 5. q. 1, quidam; 17. q. 4, si quis suadente; et supra, de appell., praeterea requisiti. Arg. contra 2. q. 6, biduum. Sententia excommunicationis bene potest fieri sub conditione, ut in capitulo supra, de appell., praeterea requisiti. Aliae vero sententiae non debent ferri sub conditione, latae tamen tenent, ut in praedicto capitulo 2. q. 5, biduum.
Ob id
Sic patet quod interdictum ecclesiae non dissolvit matrimonium, ut supra, de matr. contrac. con. int., litterae. Quia non est perpetuum impedimentum, ut dixit supra, de sponsa duo., tua fraternitas. Sed poenitentia debet ei imponi, quia mandatum ecclesiae contempsit, supra, de matr. contrac. con. int., litterae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.