Book V › tit. 5.30 De eo qui furtive ordinem suscepit
X 5.30.1 Veniens
tit. De eo qui furtive ordinem suscepit · 5 glosses
Allexander III. Lingoniensi Episcopo.Incipit Veniens ad nos · alleged in the gloss as de eo qui furt. ord. recep., veniens — 18× per the register · find the allegations →
Furtive
Furtive promovetur qui citra conscientiam sui episcopi et sine examinatione promovetur, 64. dist., extra conscientiam; et 24. dist., quando.
Archidiaconorum
Arg. quod archidiaconus potest excommunicare, et quod habet iurisdictionem, supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum, ubi de hoc.
Dispenses
Hic est optimum argumentum quod episcopi non possunt dispensare cum illis qui excommunicati divinum officium exercere praesumunt, et infra, de eo qui furt. ord. recep., innotuit, ubi dicitur idem quod eo ipso quod dicit, tu ipse pro tuo arbitrio dispenses, si excommunicatio lata non fuerit, intelligitur prohibere cum lata fuerit, quia sic excommunicatus recipit ordinem, arg. 25. dist., qualis; quod est verum, infra, de cleri. excom., clerici. Papa Inno. iiii tamen dicit quod iste non erat excommunicatus, et tamen propter interminationem excommunicationis solus Papa hic dispensat.
Si vero interminatio
Arg. quod si iudex dicat: praecipio sub interminatione anathematis quod contra faciens sit excommunicatus. Sic supra, de loc. et cond., ex rescripto, quod non est verum. Expone ergo verba illa et intellige ut dixi supra, de simon., sicut tuis. Et intransitive intellige ista verba, interminatio anathematis, id est, interminatio quae fuit anathema sub conditione facta ut exponitur in decretalis supra, de simon., sicut tuis. Et ita nulla contrarietas vel dubitatio est.
Poteris misericorditer
Non tuo iure sed de auctoritate Papae ut sequitur. Alioquin nulla ratione concedimus, et infra, de eo qui furt. ord. recep., innotuit. De hoc dixi supra, de apostat., ex litterarum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.