Book V › tit. 5.30 De eo qui furtive ordinem suscepit
X 5.30.3 Innotuit
tit. De eo qui furtive ordinem suscepit · 3 glosses
Idem.Incipit Innotuit nobis quod · alleged in the gloss as de eo qui furt. ord. recep., innotuit — 4× per the register · find the allegations →
Ordines
Scilicet sacros, qui simul eodem die conferri non debent, supra, de temp. ord., litteras; et supra, de temp. ord., dilectus. Ad duos vero minores vel etiam quatuor potest aliquis promoveri, supra, de eo qui furt. ord. recep., cum H. Sed idem esset de minoribus si prohibitio excommunicationis facta fuisset de minoribus, licet possit conferre minores. Quia si non vult aliquem promovere ad duos minores vel plures, non compellitur. Immo de iure interstitia etiam temporum servanda sunt, 77. dist., in singulis.
Ministrare non debent
Immo de rigore sunt deponendi, infra, de sent. excom., cum illorum. Quia contra sententiam excommunicationis recipiunt ordines, arg. supra, de cleri. excom., latores.
De nostra licentia
Sic supra, de eo qui furt. ord. recep., veniens. Sed ad sacerdotium per hanc licentiam non poterit dispensare, cum de susceptis ordinibus hoc dicat. Et est arg. quod ingressus religionis non tollit irregularitatem, supra, de eo qui furt. ord. recep., veniens; et 1. q. 7, si quis omnem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.