Book III › tit. 3.18 De locato et conducto
X 3.18.1 Ex rescripto
tit. De locato et conducto · 4 glosses
Clemens III.Incipit Ex rescripto litterarum · alleged in the gloss as de loc. et cond., ex rescripto — 10× per the register · find the allegations →
Litterarum
Huic dominus Papa fidem adhibuit eius assertionem pro rato habens, quod Portuensis episcopus sic primo statuerat, alias prima constitutio de qua fit hic mentio exhibenda esset, supra, de fide instrum., si scripturam; C. de edend., authen. si quis in aliquo. Nisi aliter de illa constare possit, supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Scholarium
Soli ergo magistri et scholares prohibentur conducere hospitia aliorum scholarium. Sed alii non prohibentur conducere hospitia scholarium, et propter potentiores constitutio ista emanavit. Et per hanc litteram videtur quod scriptores qui scholares non sunt sed uxorati, non ligentur hac constitutione, quia de illis non fit mentio. Laur. dixit hanc poenam extendi ad eos qui gaudent privilegio scholastico, large sumpto vocabulo scholarium, et gratia scholarium ibi sunt dummodo non sint meretrices, quae non sunt dignae laqueis legum, C. de adulter., quae adulterium. Nec obiicias quod poena non debet extendi, quia odia et poena quandoque ampliantur, ff. de his qui not. infam., quod ait praetor § exercitum. Et arg. ad hoc infra, de verb. sign., cum in partibus. Laur. Sed non credo quod ad scriptores uxoratos extendatur ista constitutio, licet sint ibi propter scholares. Eadem ratione extenderetur ad chartarios et chartarum rasores. Ber.
Sub excommunicatione
Ex hoc verbo colligitur quod fuerat constitutio latae sententiae, et facit ad hoc 63. dist., Salonitanae; infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens. Ita etiam observamus et tenemus quod sit canon latae sententiae, et Tusculanus sub poena anathematis hoc observandum decrevit, ut sequitur in littera. Sed quare non imposuit legem locatoribus? Respondeo: quia non habebat iurisdictionem in eis, sed scholaribus qui clerici sunt pro maiori parte. Simile 89. dist., iudicatum. Item quia noluit legi derogare, C. locat. et conduct., ne cui.
Audientia
Hoc fieri debet propter illos qui constitutionem ignorant. Sed quo ad alios non, quia sufficit qualitercumque sciant etiam sine aliqua contestatione, ff. de admin. tut., quidam § ex quo. Et qui scit, certiorari non debet, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi. Immo certe videtur quod omnes teneantur, ex quo constitutio fuit semel publicata, 16. dist., quod dicitis. Unde potius ad cautelam fit huiusmodi recitatio, ne quis saltem de facto dicat se ignorasse. Sic ff. de institut. act., sed et si § 1; et ff. de institut. act., sed et si § 2; supra, de fide instrum., pastoralis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.