Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.8 Pastoralis
tit. De fide instrumentorum · 2 glosses
Idem Heliensi Episcopo.Incipit Pastoralis · alleged in the gloss as de fide instrum., pastoralis — 2× per the register · find the allegations →
Dissona
Nota quod si aliquod recsriptum sit contra ius, statim est abiiciendum, 25. q. 2, rescripta. Non enim ratione rescripti recedendum est a iure communi, ut supra, de rescript., causam quae; et supra, de aetat. et qualit., eam te. Immo auferendum est de manibus tenentis, et dandum est principi, C. de pagan. et sacrif., sicut sacrificia. Sed si non est ex toto contra ius, sed alias sit iniquum, tunc expectandum est secundum mandatum, supra, de offi. deleg., si quando; et in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § si vero, coll. 9. Si autem aliqua decretalis est praeter ius, non statim eiicitur, sed consulitur superior, ut hic dicit. Et hoc ideo quia cum inter alias decretales allegatur, praesumitur quod sit decretalis, arg. 20. q. 1, quem progenitores. Obviat consuetudini, praevalet consuetudo, modo consuetudo sit probabilis et legitime sit perscripta, supra, de consuet., cum tanto; supra, de consti., cum omnes; et supra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent. Nisi princeps per suum statutum intendebat tollere consuetudinem, ff. de sepulch. viol., praetor ait § divus. Alias succumbit consuetudo, infra, de re iudic., causam quae.
Consulat
Et interim pendente relatione iudex supersedeat causae, arg. supra, de offi. deleg., licet; et C. de relat., si quis; et 2. q. 1, nomen presbyteri.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.