Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.7 Quod super
tit. De fide instrumentorum · 6 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Quod super his · alleged in the gloss as de fide instrum., quod super — 2× per the register · find the allegations →
Super his
Haec decretalis est pars illius infra, de voto et vot. redem., quod super his.
Absolutione
A voto peregrinationis.
Ignota
Cum vero sigilla ignota sunt, tunc eis non est standum, nisi sint quinque aut eo amplius, 98. dist., nullus; et 98. dist., transmarinos. Si vero obfuscata sunt, sunt suspecta, ut supra, de fide instrum., inter dilectos; ff. qui testam. fac. pot., ad testium § si signata. Tunc enim remittuntur ad consignatores, ut agnoscant sigilla sua, ff. quemad. test. ap., si quis ex consignatoribus. Et si quis non agnoscit suum sigillum, non ideo vitiatur, sed suspectum habeatur instrumentum, ff. quemad. test. ap., omnibus, in fi. Cum vero sigillum notum est, tunc creditur talibus litteris etiam in praeiudicium alterius, supra, de probat., post cessionem; et supra, de probat., proposuisti, quamdiu in contrarium non probetur, ut ibi.
Impedimentis
Cum votum nequeant adimplere.
Carere volumus
Quia veritatem debent litterae continere, quia votum revocant, sicut illae quae revocant alias litteras, ut supra, de offi. deleg., ex litteris; et supra, de dolo et contu., ex litteris; et supra, de rescript., caeterum; et infra, de re iudic., inter monasterium. Et ita seriem rei litterae continere debent, infra, de cohab. cler. et mul., super eo. Et ita patet hic quod litterae generales non absolvunt aliquem a voto nec a sententia excommunicationis, infra, de sent. excom., cum pro causa; et arg. supra, de offi. ord., ex parte.
Non obstantibus
Denegabit enim delegatus suam cognitionem, ubi delegans denegaret commissionem, supra, de rescript., super litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.