Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.7 Post cessionem
tit. De probationibus · 2 glosses
IdemIncipit Post cessionem · alleged in the gloss as de probat., post cessionem — 26× per the register · find the allegations →
Litteras iudicis ordinarii
Ex hoc videtur quod litteris episcopi creditur tamquam publico instrumento, et quod sigillo episcopi creditur, licet non adsit sigillum capituli, 19. q. 3, statuimus; et 11. q. 3, curae; 18. dist., de conciliis; infra, de fideiuss., pervenit; et infra, de fide instrum., scripta; et 20. q. 1, vidua. Nam creditur litteris episcopi sigillatis sigillo ecclesiae, 73. dist., in nomine Domini, in fi. Et sigillum alieni iudicis fidem facit, 98. dist., nullus; et 98. dist., transmarinos. Et alieno annullo signari potest testamentum, Inst. de testam. ordin. § possunt; et C. de testament., si unus. Et instrumentis regis sive principis fides adhibetur, infra, de fide instrum., cum dilectus. Sed contra videtur, quia viva vox potior est quam mortua, in Auth. de fid. instrum. § si vero, coll. 6. Sed verbo episcopi non creditur, 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit; et infra, de probat., quoniam, ergo multo minus litteris eius. Nec Papa ei credit, si dixit se excommunicasse alium, infra, de testib., cum tu. Quandoque enim eulogia ex mala fide scribuntur, ff. de cust. reo., divus. Nec scripturae tabellionis creditur nisi habeat testium subscriptionem, ut in Auth. de hered. et Falc. § hinc nobis, coll. 1; et supra, de procurat., alia; et infra, de fide instrum., scripta; et in Auth. de fid. instrum. § sed et si instrumenta, coll. 6; et in Auth. de fid. instrum. § si quis igitur, coll. 6. Hug. dicit quod semper statur sigillo episcopi, quia vicem habet publici instrumenti per iura praedicta. Alii dicunt quod non creditur chartae vel instrumento episcopi, nisi sit redactum in publicam formam, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § si quis vero, coll. 9; et C. de donation., in donationibus; infra, de fide instrum., inter dilectos. Vel saltem non est credendum nisi habeat subscriptionem testium, si non sit ibi usus tabellionum, 16. q. 3, placuit § potest, vers. is autem, in fi. Dicas quod hodie circa iudicia non creditur verbo episcopi sive alterius iudicis sive litteris suis, nisi habeat testium subscriptionem vel quatenus constat legitimis documentis, infra, de probat., quoniam; et infra, de testib., cum a nobis. Circa alia vero quae in figura iudicii ordinarii non facit episcopus. Bene creditur litteris eius litteris secundum quod dicit hic, et 11. q. 3, curae. Praecipue in sententia excommunicationis standum est litteris episcopi, quia excommunicationis sententia lata a iudice suo sive sit iusta sive iniusta tenet, 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio. Et ideo litteris cuiuslibet praelati creditur, et alii tenentur illum vitare, ut in capitulo 11. q. 3, curae, quia in hoc consulitur animae, cum sit medicinalis, 2. q. 1, multi; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis.
Excommunicatus erat
Et ita tempus procurationis factae attendendum est sicut tempus electionis, supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi plura sunt argumenta de tempore inspiciendo. Et est arg. quod excommunicatus ad impetrandum non est admittendus. Et si impetraret, non valerent litterae si postea probaretur excommunicatus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.