Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.16 Cum tu
tit. De testibus et attestationibus · 1 gloss
Idem Praeposito et Canonicis Embrudensis ecclesiae.Incipit Cum tu fili · alleged in the gloss as de testib., cum tu — 17× per the register · find the allegations →
Benigne
Nota quod testes si potest fieri ad concordiam sunt reducendi, ne periurii reatu notentur, etsi non ad litteram, saltem quo ad spiritualem intellectum, 11. q. 3, antecessor; et 11. q. 3, quod praedecessor; et 8. q. 1, in scripturis. Sic et Evangelistae reducuntur ad concordiam, de poen. dist. 1, periculose; 32. q. 7, quod autem. Et omnia testimonia sequenda sunt si potest fieri, 4. q. 3, si testes. Item est hic arg. quod dubia probatio non prodest ei qui eam inducit. Sic supra, de probat., in praesentia. Item arg. quod in dubiis pro reo iudicari consuevit, infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; et supra, de probat., ex litteris; ff. de regul. iur., semper in dubiis. Sed videtur quod in tali dubio potius debuit Papa interpretari quod essent excommunicati, quia hoc esset securious propter periculum animae. Nam excommunicatio est medicinalis, 2. q. 1, multio. Et ideo traditur quis Satanae, ut spiritus eius salvus fiat in die domini, 11. q. 3, audi denique. Et ad cautelam saltem absolvatur, alias debuisset saltem mandasse illos absolvi, infra, de appell., ad praesentiam; et infra, de sent. excom., per tuas. Sed hoc dictum fuit propter testes, ne de periurio notarentur saltem de facto, quia licet testimonium reprobetur, testes tamen inter infames quasi ex falso testimonio non habentur, supra, de ord. cognit., cum dilectus; et ff. de his qui not. infam., Lucius. Sed tamen re ipsa et opinione hominum non fugiunt infamiae notam, ff. de obseq. praest., honori; et infra, de testib., testimonium. Et sic providet tam in testibus quam in canonicis, cum ipsi potuerunt postea ad cautelam facere se absolvi. Simile infra, de appell., ad praesentiam. Et quia potuit esse quod pluries fuerit appellatum, ut sequitur. Et haec sententia fuit potior et benignior.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.