The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.54 Testimonium eius

tit. De testibus et attestationibus · 7 glosses
Idem.Incipit Testimonium eius qui · alleged in the gloss as de testib., testimonium 36× per the register · find the allegations →
Crimine perseveret
Nota quod testis qui in crimine detinetur, sive in civili causa sive in criminali repellitur, ut hic patet, quia non est credendum contra alios eis qui in criminibus implicantur, 3. q. 11, neganda; et 3. q. 11, non est; et 3. q. 7, qui sine; et 3. q. 7, postulatus. Et quamdiu in culpa fuerit, testimonium ferre non potest, 32. q. 5, praeceptum. Nec criminosus criminosum accusare potest, ut in praedictis iuribus, quia de quo minus videtur etc., 3. q. 7, infames § porro, in fi.; et 1. q. 1, multi, circa princ.
Emendatus
Unde admitti debet, quia iam incipit esse quod non fuit, 50. dist., ferrum. Et dicit in canone: age poenitentiam et prima opera fac, 50. dist., quia tua; et 50. dist., Domino sancto; et infra, de simon., per tuas 1; et ff. de aedil. edict., quod ita. Et hoc in causa civili et criminali cum civiliter agitur, ut hic, et infra, de simon., per tuas 1. Ita quod ex illo non remanserit sub nota infamiae acta poenitentia, quia repellitur tunc propter infamiam, infra, de testibus cog., praeterea, puta si esset condemnatus de furto suo nomine, quia non potest facere iudex quin condemnatum de furto suo nomine non sequatur infamia, ff. de fur., non potest. Et aliis modis potest notari, ut 3. q. 7, infames § porro, in fi. Quia licet per poenitentiam animas salvare possumus, infamiam tamen abolere non possumus, 2. q. 3, Euphemium § hinc colligitur. Et sic poenitentia non prodest eis, quantum ad hoc quod actus legitimi sunt infamibus interdicti, supra, de testib., licet ex quadam, nisi prius fuerint in integrum restituti, 4. q. 3, si testes § item lege Iulia; 2. q. 3, si quem § praevaricator, in fi. Et infamibus portae dignitatis non debent patere, infra, de excess. praelat., inter dilectos; C. de infam., infames, lib. 10; et C. de dignitat., neque famosis, lib. 12. Et ferre testimonium dignitas est, 32. q. 5, praeceptum. Item potest assignari contrarium infra, de simon., per tuas 1. Ibi dicitur quod in crimine cum civiliter agitur, viles testes et non emendati recipiuntur. Hic videtur a contrario sensu, quod non recipiantur. Solve ut ibi dicitur.
Periurii
Periurus enim post quantumcumque poenitentiam ad testimonium amplius non recipitur, ut hic patet, et 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 5, parvuli; et 22. q. 5, si quis; et arg. 2. q. 7, non potest; et infra, de praesump., litteras. Et qui scienter venit contra iuratam transactionem infamis est, C. de transaction., si quis maior.
Confessus
Qui enim in iudicio condemnatus fuit de crimine, sufficit ad hoc ut a testimonio repellatur in causa criminali, licet egerit poenitentiam. Nec necesse est ut amplius convincatur, ut hic patet. Nec talis admittitur ad purgationem alicuius, infra, de purg. can., constitutus. Sic et infra, de except., denique § 1, ubi repellitur a testimonio qui convictus fuerit de crimine vel confessus. Et intellige § illum secundum istam decretalem, ut repellatur in criminali causa si egit poenitentiam. Si non egit, repellitur etiam in civili, si in crimine perseverat, ut supra diximus.
Opinio
Sic patet quod si opinio alicuius gravata est, ad testimonium admitti non debet in causa criminali, cum sine omni infamia debeat esse testis, infra, de except., denique; et 2. q. 7, testes. Et praecipue in causa criminali, ut hic. Nec etiam tales admittendi sunt ad honores, 81. dist., tantis; et infra, de accusat., omnipotens; et infra, de testib., non debet. In nullo enim debet vacillare opinio ordinandi, 33. dist., laici; et arg. ad hoc C. de procur., reum criminis; et ff. de decur., eos. Et est arg. ex hac littera quod res sive sententia inter alios acta facit fidem in alio iudicio. Sic 24. q. 1, subdiaconus. Sed hoc solum quod in alio iudicio repulsus fuit, non sufficit ut in alio repellatur, sed infamia inde orta ipsum repellit, alias iterum oporteret crimen probari ad hoc ut repelleretur.
In hoc casu
Scilicet quando gravata est eius opinio. Tunc enim propter hoc non repellitur in causa civili, et idem in duobus casibus praemissis. Et idem est si de crimine civiliter agitur, dummodo emendatus sit de crimine, ut superius patet. Sed qualiter probabitur quod sit emendatus de crimine? Satis potest probari per sacerdotem suum qui de ipso debet testimonium perhibere, 50. dist., in capite; et 2. q. 1, si peccaverit, in fi.; et infra, de simon., nemo. Sed numquid testis cui obiicitur crimen potest obiicere quod obiiciens sit criminosus? Arg. quod sic, 2. q. 7, si haereticus, quia tales litigatores digni sunt talibus testibus, C. de haeretic., quoniam. Dico quod non potest, quia iste causam suam prosequitur, et nemo prohibetur a prosecutione iuris sui licet sit criminosus, ut 4. q. 6, omnibus. Nisi esset excommunicatus, vel talis cui esset forum interdictum vel infamis cui actus legitimi sunt interdicti, supra, de testib., licet dilectus. Immo excommunicatus vel infamis non repellitur, cum sit reus, quia quaelibet legitima defensio sibi reservatur, infra, de except., cum inter. Et quia contra testem directe non agitur, sed potius contra adversarium, quia in testem actio non dirigitur, supra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi. Pari ratione nec adversarius meus potest mihi obiicere crimen propter hoc. Unde si servus vult probare se contraxisse cum aliqua libera sciente eum servum esse, cum in hoc casu habeat personam standi in iudicio, potest excipere contra testes adversarii, quod ipsi sunt servi, licet ipse laboret simili impedimento. Arg. contra supra, de testib., personas; et 3. q. 7, iudicet; et 25. dist., primum. Nam si servus accusatur, eadem sibi competit defensio quae et libero, ff. de accusation., hos accusare § si servus. Quando crimina obiicienda sunt testibus dicitur supra, de testib., praesentium. Ber.
Civili
Idem si est de crimine civiliter agatur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.