The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.31 Praesentium

tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Idem.Incipit Praesentium auctoritate statuimus · alleged in the gloss as de testib., praesentium 22× per the register · find the allegations →
Si quis
Scilicet contra quem producuntur testes. Qui enim producit testes, contra personas eorum dicere non potest nec in sua causa nec in alia, nisi ex nova causa. Sed in dicta eorum bene potest dicere, quia sibi ipsis in serie sui testimonii contradicunt, sive pro se inducti sunt in causa sive contra se in alia, 4. q. 3, si testes § si quis testibus. Et est ratio quia cum produco testem, personam eius approbo, et ideo contra personam eius dicere non possum. Et ideo si approbo illum pro me, et teneor recipere contra me, 19. dist., si Romanorum. Sed quid sit dicturus ignoro, et ideo in dicta dicere possum si video quod contradicit sibi ipsi vel etiam aliis testibus meis, vel si facit pro adversario meo, est tamen arg. contra hoc in fi. Sed quid si produxit instrumenta? Non potest aliquid dicere contra illa, quia diligenter debuit providere instrumentum an faceret pro se vel contra se antequam produceret illud. Sed in teste istud praevideri non potest, quia frequenter mutant ex eo quod dicunt se scire quod nesciunt, et quandoque dicunt se nescire quod scitum et econverso. Et haec est causa quare diversae scripturae ab eadem parte prolatae invicem sibi derogant, C. de fid. instrum., scripturae. Et hoc habes infra, de fide instrum., imputari. Potest tamen quis dicere se nolle uti instrumento producto si arguitur falsitatis, C. de fid. instrum., si adversarius.
In personas
Obiicere potest quis in personam testis, quod sit periurus, infamis, conspirator, inimicus, quod sit corruptus, quod sit servus, et multa alia posses super hoc invenire exempla. De hoc melius dicitur infra, de testib., testimonium. Ber.
Iuramento
Iuramentum est hic legitima probatio, quia quilibet praesumitur bonus nisi probetur malus, supra, de scrutin., ex parte; et infra, de praesump., dudum; et C. qui milit. poss., super servis, lib. 12. Sic etiam conscientia vel fides probatur per iuramentum, infra, de sent. excom., si vero aliquis. Sic infra, de except., pastoralis. Item per solum iuramentum probatur amissio rerum, supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo. Et quod hic dicit de iuramento isto praestando locum habet in causis, ubi de calumnia non iuratur sed de veritate dicenda. Quod in his causis praestari debet habes supra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de iureiur., ex litteris. Et ita iuramentum de veritate dicenda non excludit sacramentum de calumnia super emergenti exceptione, ut hic patet, et supra, de elect., cum dilectus; et supra, de restit. spol., litteras. Si vero iuratum esset de calumnia, non est aliud iuramentum postea praestandum, C. de iureiuran., authen. hoc sacramentum; et in Auth. de his qui ingred. ad appel. § ulti., coll. 5, ubi hoc expressum est ad fi., unde sumpta fuit authentica. Quidam dicunt quod in qualibet causa hoc iuramentum est praestandum, sive iuramentum sit de calumnia sive de veritate dicenda, et est speciale. Et surgit hoc ex quadam praesumptione, quia cum nihil dixerit contra testes, cum producebantur testes, et postea cum publicantur, quodammodo videbantur approbare testes, unde postea per sacramentum tollitur illa praesumptio. Simile infra, de testib., non debet; et infra, de except., pastoralis. Sed ibi non credo quod sufficeret praemittere protestationem, licet sufficiebat hic. Sed quod prius dixi verius credo, ut dixerunt Tanc. et Gott. et Vincen. olim, sed modo mutatur, ut dicitur. Et quod locum habeat tantum haec decretalis, ubi de calumnia non iuratur. Arg. optimum probatur ff. de poe., sanctio legum, ubi dicitur cum nova lex statuitur, ad eas species pertinere non videtur, quibus ipsa lege poena specialiter adita est. Nec versimile est delictum unum eadem lege variis aestimationibus coerceri. Et ex praesumptione praedicta statutum fuit, ut post publicationem iuretur quod ex malitia non procedat, cum protestatio non processerit. Et hoc ubi de calumnia nisi per iuramentum.
Didicerit
Hoc difficile est probare nisi per iuramentum. Sic infra, de except., pastoralis. Et sufficit hoc iuramentum sicut in proximo casu.
Protestatus
Per hanc protestationem videtur quod noluit fidem adhibere dictis illorum testium contra se. Non ergo debet habere pro se, 19. dist., si Romanorum; et 3. q. 8 § cuius in agendo, infra, de censib., cum olim; C. de solut., cum pro pecunia. Sic C. ad leg. Corn. de fals., qui falsas; et ff. de inoffic. testam., Papinianus § meminisse; et C. de his quib. ut indign., alia. Et est absurdum redire ad hoc cui renunciatum est, C. de reb. credit., si quis iusirandum. Sic econverso semel probatum reprobare non possum, 8. q. 2, dilectissimi; ff. de negot. gest., Pomponius; ff. de adulter., si uxor; infra, de iureiur., quemadmodum. Sed non videtur quod intellectus talis probabilis sit, quia licet reprobem personam, non ideo videor reprobare dictum, sicut econverso licet approbem personam, non tamen approbo dicta, 4. q. 3, si testes § si quis testibus. Et propterea sola protestatio si amplius non sit processum, non obest, quia licitum est desistere quandocumque ante sententiam, ut dicunt iura praedicta, scilicet C. ad leg. Corn. de fals., qui falsas; et ff. de inoffic. testam., Papinianus § meminisse; et C. de his quib. ut indign., alia. Et ita sola protestatio non nocet, si non fuit processum ad actum, quin credatur si pro ipso dixerint. Et si processum fuit ad reprobationem et non obtinuit, si dixit pro ipso, non prodest. Et expone de facili non credatur, id est, nullo modo credatur. Simile 2. q. 6, biduum, vers. si adversarius, ubi habes: difficile est ut hoc audiatur, id est, nullo modo audiatur, C. ad leg. Corn. de fals., imperator; et 47. dist., quantumlibet; et 1. q. 1, principatus. Vel intellige quod dicit, de facili non credatur quando ab initio antequam deponeret, protestatus fuit quod licitum esset in personas obiicere. Tunc enim praesumptio est contra testem, quod criminum timore aliquid dixerit pro ipso, ne postea obiiceretur ei crimen. Et tunc si dicit aliquid pro ipso, de facili non credatur, nisi habito respectu ad qualitatem personae ipsius testis, ut puta si est talis, et ita honestus quod propter hoc nulla suspicio est contra ipsum, quod aliquid diceret timore alicuius criminis, tunc creditur ei. Si vero sit suspecta persona, ut timore illo praesumptio sit contra illum, tunc non creditur ei, vel de facili non credatur sine aliis adminiculis, sed cum illis bene creditur. Et sic dupliciter potest intelligi quod dicit: de facili non credatur. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.